|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo non teneatur ad
gratiarum actiones omni homini benefacienti. Potest enim aliquis sibi
ipsi benefacere, sicut et sibi ipsi nocere, secundum illud Eccli.
XIV, qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Sed homo sibi ipsi
non potest gratias agere, quia gratiarum actio videtur transire ab uno
in alterum. Ergo non omni benefactori debetur gratiarum actio.
2. Praeterea, gratiarum actio est quaedam gratiae recompensatio.
Sed aliqua beneficia non cum gratia dantur, sed magis cum contumelia,
et tarditate vel tristitia. Ergo non semper benefactori sunt gratiae
reddendae.
3. Praeterea, nulli debetur gratiarum actio ex eo quod suam
utilitatem procurat. Sed quandoque aliqui aliqua beneficia dant
propter suam utilitatem. Ergo eis non debetur gratiarum actio.
4. Praeterea, servo non debetur gratiarum actio, quia hoc ipsum
quod est, domini est. Sed quandoque contingit servum in dominum
beneficum esse. Ergo non omni benefactori debetur gratiarum actio.
5. Praeterea, nullus tenetur ad id quod facere non potest honeste et
utiliter. Sed quandoque contingit quod ille qui beneficium tribuit est
in statu magnae felicitatis, cui inutiliter aliquid recompensaretur pro
suscepto beneficio. Quandoque etiam contingit quod benefactor mutatur
de virtute in vitium, et sic videtur quod ei honeste recompensari non
potest. Quandoque etiam ille qui accipit beneficium pauper est, et
omnino recompensare non potest. Ergo videtur quod non semper teneatur
homo ad gratiarum recompensationem.
6. Praeterea, nullus debet pro alio facere quod ei non expedit, sed
est ei nocivum. Sed quandoque contingit quod recompensatio beneficii
est nociva vel inutilis ei cui recompensatur. Ergo non semper est
beneficium recompensandum per gratiarum actionem.
Sed contra est quod dicitur I ad Thess. ult., in omnibus gratias
agite.
Respondeo dicendum quod omnis effectus naturaliter ad suam causam
convertitur. Unde Dionysius dicit, I cap. de Div. Nom., quod
Deus omnia in se convertit, tanquam omnium causa, semper enim oportet
quod effectus ordinetur ad finem agentis. Manifestum est autem quod
benefactor, inquantum huiusmodi, est causa beneficiati. Et ideo
naturalis ordo requirit ut ille qui suscipit beneficium, per gratiarum
recompensationem convertatur ad benefactorem, secundum modum
utriusque. Et sicut de patre supra dictum est, benefactori quidem,
inquantum huiusmodi, debetur honor et reverentia, eo quod habet
rationem principii, sed per accidens debetur ei subventio vel
sustentatio, si indigeat.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Seneca dicit, in V de
Benefic., sicut non est liberalis qui sibi donat, nec clemens qui
sibi ignoscit, nec misericors qui malis suis tangitur, sed qui aliis,
ita etiam nemo sibi ipsi beneficium dat, sed naturae suae paret, quae
movet ad refutanda nociva et ad appetenda proficua. Unde in his quae
sunt ad seipsum non habet locum gratitudo et ingratitudo, non enim
potest homo sibi aliquid denegare nisi sibi retinendo. Metaphorice
tamen illa quae ad alterum proprie dicuntur, accipiuntur in his quae
sunt ad seipsum, sicut de iustitia philosophus dicit, in V Ethic.,
inquantum scilicet accipiuntur diversae partes hominis sicut diversae
personae.
Ad secundum dicendum quod boni animi est ut magis attendat ad bonum
quam ad malum. Et ideo si aliquis beneficium dedit non eo modo quo
debuit, non omnino debet recipiens a gratiarum actione cessare. Minus
tamen quam si modo debito praestitisset, quia etiam beneficium minus
est, quia, ut Seneca dicit, in II de Benefic., multum celeritas
fecit, multum abstulit mora.
Ad tertium dicendum quod, sicut Seneca dicit, in VI de
Benefic., multum interest utrum aliquis beneficium nobis det sua
causa, an sua et nostra. Ille qui totus ad se spectat, et nobis
prodest quia aliter sibi prodesse non potest, eo mihi loco habendus
videtur quo qui pecori suo pabulum prospicit. Si me in consortium
admisit, si duos cogitavit, ingratus sum et iniustus nisi gaudeo hoc
illi profuisse quod proderat mihi. Summae malignitatis est non vocare
beneficium nisi quod dantem aliquo incommodo afficit.
Ad quartum dicendum quod, sicut Seneca dicit, in III de
Benefic., quandiu servus praestat quod a servo exigi solet,
ministerium est, ubi plus quam a servo necesse, beneficium est. Ubi
enim in affectum amici transit, incipit vocari beneficium. Et ideo
etiam servis ultra debitum facientibus gratiae sunt habendae.
Ad quintum dicendum quod etiam pauper ingratus non est si faciat quod
possit, sicut enim beneficium magis in affectu consistit quam in
effectu, ita etiam et recompensatio magis in affectu consistit. Unde
Seneca dicit, in II de Benefic., qui grate beneficium accipit,
primam eius pensionem solvit. Quam grate autem ad nos beneficia
pervenerint, indicemus effusis affectibus, quod non ipso tantum
audiente, sed ubique testemur. Et ex hoc patet quod quantumcumque in
felicitate existenti potest recompensatio beneficii fieri per
exhibitionem reverentiae et honoris. Unde philosophus dicit, in
VIII Ethic., quod superexcellenti quidem debet fieri honoris
retributio, indigenti autem retributio lucri. Et Seneca dicit, in
VI de Benefic., multa sunt per quae quidquid debemus reddere et
felicibus possumus, fidele consilium, assidua conversatio, sermo
communis et sine adulatione iucundus. Et ideo non oportet ut homo
optet indigentiam eius seu miseriam qui beneficium dedit, ad hoc quod
beneficium recompensetur. Quia, ut Seneca dicit, in VI de
Benefic., si hoc ei optares cuius nullum beneficium haberes,
inhumanum erat votum. Quanto inhumanius ei optas cui beneficium
debes. Si autem ille qui beneficium dedit in peius mutatus est, debet
tamen sibi fieri recompensatio secundum statum ipsius, ut scilicet ad
virtutem reducatur, si sit possibile. Si autem sit insanabilis
propter malitiam, tunc alter est effectus quam prius erat, et ideo non
debetur ei recompensatio beneficii sicut prius. Et tamen, quantum
fieri potest salva honestate, memoria debet haberi praestiti
beneficii. Ut patet per philosophum, in IX Ethic.
Ad sextum dicendum quod, sicut dictum est, recompensatio beneficii
praecipue pendet ex affectu. Et ideo eo modo debet recompensatio fieri
quo magis sit utilis, si tamen postea, per eius incuriam, in damnum
ipsius vertatur, non imputatur recompensanti. Unde Seneca dicit, in
VII de Benefic., reddendum mihi est, non servandum, cum
reddidero, ac tuendum.
|
|