|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo debeat statim
beneficium recompensare. Illa enim quae debemus sine certo termino,
tenemur restituere ad statim. Sed non est aliquis terminus
praescriptus recompensationi beneficiorum, quae tamen cadit sub
debito, ut dictum est. Ergo tenetur homo statim beneficium
recompensare.
2. Praeterea, quanto aliquod bonum fit ex maiori animi fervore,
tanto videtur esse laudabilius. Sed ex fervore animi videtur procedere
quod homo nullas moras adhibeat in faciendo quod debet. Ergo videtur
esse laudabilius quod homo statim beneficium reddat.
3. Praeterea, Seneca dicit, in II de Benefic., quod proprium
benefactoris est libenter et cito facere. Sed recompensatio debet
beneficium adaequare. Ergo debet statim recompensare.
Sed contra est quod Seneca dicit, in IV de Benefic., qui
festinat reddere, non animum habet grati hominis, sed debitoris.
Respondeo dicendum quod sicut in beneficio dando duo considerantur,
scilicet affectus et donum; ita etiam haec duo considerantur in
recompensatione beneficii. Et quantum quidem ad affectum, statim
recompensatio fieri debet. Unde Seneca dicit, in II de
Benefic., vis reddere beneficium? Benigne accipe. Quantum autem
ad donum, debet expectari tempus quo recompensatio sit benefactori
opportuna. Si autem, non convenienti tempore, statim velit aliquis
munus pro munere reddere, non videtur esse virtuosa recompensatio. Ut
enim Seneca dicit, IV de Benefic., qui nimis cito cupit solvere,
invitus debet, et qui invitus debet, ingratus est.
Ad primum ergo dicendum quod debitum legale est statim solvendum,
alioquin non esset conservata iustitiae aequalitas, si unus retineret
rem alterius absque eius voluntate. Sed debitum morale dependet ex
honestate debentis. Et ideo debet reddi debito tempore, secundum quod
exigit rectitudo virtutis.
Ad secundum dicendum quod fervor voluntatis non est virtuosus nisi sit
ratione ordinatus. Et ideo si aliquis ex fervore animi praeoccupet
debitum tempus, non erit laudandum.
Ad tertium dicendum quod beneficia etiam sunt opportuno tempore danda.
Et tunc non est amplius tardandum cum opportunum tempus advenerit. Et
idem etiam observari oportet in beneficiorum recompensatione.
|
|