|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod beneficiorum
recompensatio non sit attendenda secundum affectum beneficiantis, sed
secundum effectum. Recompensatio enim beneficiis debetur. Sed
beneficium in effectu consistit, ut ipsum nomen sonat. Ergo
recompensatio debet attendi secundum effectum.
2. Praeterea, gratia, quae beneficia recompensat, est pars
iustitiae. Sed iustitia respicit aequalitatem dati et accepti. Ergo
et in gratiarum recompensatione attendendus est magis effectus quam
affectus beneficiantis.
3. Praeterea, nullus potest attendere ad id quod ignorat. Sed
solus Deus recognoscit interiorem affectum. Ergo non potest fieri
gratiae recompensatio secundum affectum.
Sed contra est quod Seneca dicit, in I de beneficiis, nonnunquam
magis nos obligat qui dedit parva magnifice; qui exiguum tribuit, sed
libenter.
Respondeo dicendum quod recompensatio beneficii potest ad tres virtutes
pertinere, scilicet ad iustitiam, ad gratiam, et ad amicitiam. Ad
iustitiam quidem pertinet quando recompensatio habet rationem debiti
legalis, sicut in mutuo et in aliis huiusmodi. Et in tali
recompensatio debet attendi secundum quantitatem dati. Ad amicitiam
autem pertinet recompensatio beneficii, et similiter ad virtutem
gratiae, secundum quod habet rationem debiti moralis, aliter tamen et
aliter. Nam in recompensatione amicitiae oportet respectum haberi ad
amicitiae causam. Unde in amicitia utilis debet recompensatio fieri
secundum utilitatem quam quis est ex beneficio consecutus. In amicitia
autem honesti debet in recompensatione haberi respectus ad electionem,
sive ad affectum dantis, quia hoc praecipue requiritur ad virtutem, ut
dicitur in VIII Ethic. Et similiter, quia gratia respicit
beneficium secundum quod est gratis impensum, quod quidem pertinet ad
affectum; ideo etiam gratiae recompensatio attendit magis affectum
dantis quam effectum.
Ad primum ergo dicendum quod omnis actus moralis ex voluntate
dependet. Unde beneficium, secundum quod est laudabile, prout ei
gratiae recompensatio debetur, materialiter quidem consistit in
effectu, sed formaliter et principaliter in voluntate. Unde Seneca
dicit, in I de Benefic., beneficium non in eo quod fit aut datur
consistit, sed in ipso dantis aut facientis animo.
Ad secundum dicendum quod gratia est pars iustitiae, non quidem sicut
species generis, sed per quandam reductionem ad genus iustitiae, ut
supra dictum est. Unde non oportet quod eadem ratio debiti attendatur
in utraque virtute.
Ad tertium dicendum quod affectum hominis per se quidem solus Deus
videt, sed secundum quod per aliqua signa manifestatur, potest etiam
ipsum homo cognoscere. Et hoc modo affectus beneficiantis cognoscitur
ex ipso modo quo beneficium tribuitur, puta quia gaudenter et prompte
aliquis beneficium impendit.
|
|