|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non oporteat aliquem plus
exhibere in recompensatione quam susceperit in beneficio. Quibusdam
enim, sicut parentibus, nec etiam aequalis recompensatio fieri
potest, sicut philosophus dicit, in VIII Ethic. Sed virtus non
conatur ad impossibile. Non ergo gratiae recompensatio tendit ad
aliquid maius.
2. Praeterea, si aliquis plus recompensat quam in beneficio
acceperit, ex hoc ipso quasi aliquid de novo dat. Sed ad beneficium
de novo datum tenetur homo gratiam recompensare. Ergo ille qui primo
beneficium dederat tenebitur aliquid maius recompensare, et sic
procederet in infinitum. Sed virtus non conatur ad infinitum, quia
infinitum aufert naturam boni, ut dicitur in II Metaphys. Ergo
gratiae recompensatio non debet excedere acceptum beneficium.
3. Praeterea, iustitia in aequalitate consistit. Sed maius est
quidam aequalitatis excessus. Cum ergo in qualibet virtute excessus
sit vitiosus, videtur quod recompensare aliquid maius accepto beneficio
sit vitiosum, et iustitiae oppositum.
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., refamulari
oportet ei qui gratiam fecit, et rursum ipsum incipere. Quod quidem
fit dum aliquid maius retribuitur. Ergo recompensatio debet tendere ad
hoc quod aliquid maius faciat.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, recompensatio gratiae
respicit beneficium secundum voluntatem beneficiantis. In quo quidem
praecipue hoc commendabile videtur quod gratis beneficium contulit ad
quod non tenebatur. Et ideo qui beneficium accepit ad hoc obligatur,
ex debito honestatis, ut similiter gratis aliquid impendat. Non autem
videtur gratis aliquid impendere nisi excedat quantitatem accepti
beneficii, quia quandiu recompensat minus vel aequale, non videtur
facere gratis, sed reddere quod accepit. Et ideo gratiae
recompensatio semper tendit ut, pro suo posse, aliquid maius
retribuat.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, in recompensatione
beneficii magis est considerandus affectus benefici quam effectus. Si
ergo consideremus effectum beneficii quod filius a parentibus accepit,
scilicet esse et vivere, nihil aequale filius recompensare potest, ut
philosophus dicit. Si autem attendamus ad ipsam voluntatem dantis et
retribuentis, sic potest filius aliquid maius patri retribuere, ut
Seneca dicit, in III de Benefic. Si tamen non posset,
sufficeret ad gratitudinem recompensandi voluntas.
Ad secundum dicendum quod debitum gratitudinis ex caritate derivatur,
quae, quanto plus solvitur, tanto magis debetur, secundum illud
Rom. XIII, nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis.
Et ideo non est inconveniens si obligatio gratitudinis interminabilis
sit.
Ad tertium dicendum quod sicut in iustitia quae est virtus cardinalis,
attenditur aequalitas rerum, ita in gratitudine attenditur aequalitas
voluntatum, ut scilicet sicut ex promptitudine voluntatis beneficus
aliquid exhibuit ad quod non tenebatur, ita etiam ille qui suscepit
beneficium aliquid supra debitum recompenset.
|
|