|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ingratitudo non semper
sit peccatum. Dicit enim Seneca, in III de Benefic., quod
ingratus est qui non reddit beneficium. Sed quandoque non posset
aliquis recompensare beneficium nisi peccando, puta si aliquis
auxiliatus est homini ad peccandum. Cum ergo abstinere a peccato non
sit peccatum, videtur quod ingratitudo non semper sit peccatum.
2. Praeterea, omne peccatum est in potestate peccantis, quia
secundum Augustinum, nullus peccat in eo quod vitare non potest. Sed
quandoque non est in potestate peccantis ingratitudinem vitare, puta
cum non habet unde reddat. Oblivio etiam non est in potestate nostra,
cum tamen Seneca dicat, in III de Benefic., quod ingratissimus
omnium est qui oblitus est. Ergo ingratitudo non semper est peccatum.
3. Praeterea, non videtur peccare qui non vult aliquid debere,
secundum illud apostoli, Rom. XIII, nemini quidquam debeatis.
Sed qui invitus debet ingratus est, ut Seneca dicit, in IV de
Benefic. Ergo non semper ingratitudo est peccatum.
Sed contra est quod II ad Tim. III, ingratitudo connumeratur
aliis peccatis, cum dicitur, parentibus non obedientes, ingrati,
scelesti.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, debitum gratitudinis est
quoddam debitum honestatis quam virtus requirit. Ex hoc autem aliquid
est peccatum quod repugnat virtuti. Unde manifestum est quod omnis
ingratitudo est peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod gratitudo respicit beneficium. Ille
autem qui alicui auxiliatur ad peccandum non confert beneficium, sed
magis nocumentum. Et ideo non debetur ei gratiarum actio, nisi forte
propter voluntatem, si sit deceptus, dum credidit adiuvare ad bonum,
adiuvit ad peccandum. Sed tunc non debetur recompensatio talis ut
adiuvetur ad peccandum, quia hoc non esset recompensare bonum, sed
malum, quod contrariatur gratitudini.
Ad secundum dicendum quod nullus propter impotentiam reddendi ab
ingratitudine excusatur, ex quo ad debitum gratitudinis reddendum
sufficit sola voluntas, ut dictum est. Oblivio autem beneficii ad
ingratitudinem pertinet, non quidem illa quae provenit ex naturali
defectu, quae non subiacet voluntati; sed illa quae ex negligentia
provenit. Ut enim dicit Seneca, in III de Benefic., apparet
illum non saepe de reddendo cogitasse cui obrepsit oblivio.
Ad tertium dicendum quod debitum gratitudinis ex debito amoris
derivatur, a quo nullus debet velle absolvi. Unde quod aliquis
invitus hoc debitum debeat, videtur provenire ex defectu amoris ad eum
qui beneficium dedit.
|
|