|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ingratitudo non sit
speciale peccatum. Quicumque enim peccat, contra Deum agit, qui est
summus benefactor. Sed hoc pertinet ad ingratitudinem. Ergo
ingratitudo non est speciale peccatum.
2. Praeterea, nullum speciale peccatum sub diversis generibus
peccatorum continetur. Sed diversis peccatorum generibus potest
aliquis esse ingratus, puta si quis benefactori detrahat, si quis
furetur, vel aliquid aliud huiusmodi contra eum committat. Ergo
ingratitudo non est speciale peccatum.
3. Praeterea, Seneca dicit, in III de Benefic., ingratus est
qui dissimulat; ingratus qui non reddit; ingratissimus omnium qui
oblitus est. Sed ista non videntur ad unam peccati speciem pertinere.
Ergo ingratitudo non est speciale peccatum.
Sed contra est quod ingratitudo opponitur gratitudini sive gratiae,
quae est specialis virtus. Ergo est speciale peccatum.
Respondeo dicendum quod omne vitium ex defectu virtutis nominatur quod
magis virtuti opponitur, sicut illiberalitas magis opponitur
liberalitati quam prodigalitas. Potest autem virtuti gratitudinis
aliquod vitium opponi per excessum, puta si recompensatio beneficii
fiat vel pro quibus non debet, vel citius quam debet, ut ex dictis
patet. Sed magis opponitur gratitudini vitium quod est per defectum,
quia virtus gratitudinis, ut supra habitum est, in aliquid amplius
tendit. Et ideo proprie ingratitudo nominatur ex gratitudinis
defectu. Omnis autem defectus seu privatio speciem sortitur secundum
habitum oppositum, differunt enim caecitas et surditas secundum
differentiam visus et auditus. Unde sicut gratitudo vel gratia est una
specialis virtus, ita etiam ingratitudo est unum speciale peccatum.
Habet tamen diversos gradus, secundum ordinem eorum quae ad
gratitudinem requiruntur. In qua primum est quod homo beneficium
acceptum recognoscat; secundum est quod laudet et gratias agat;
tertium est quod retribuat, pro loco et tempore, secundum suam
facultatem. Sed quia quod est ultimum in generatione est primum in
resolutione, ideo primus ingratitudinis gradus est ut homo beneficium
non retribuat; secundus est ut dissimulet, quasi non demonstrans se
beneficium accepisse; tertium, et gravissimum est quod non
recognoscat, sive per oblivionem, sive quocumque alio modo. Et quia
in affirmatione opposita intelligitur negatio, ideo ad primum
ingratitudinis gradum pertinet quod aliquis retribuat mala pro bonis;
ad secundum, quod beneficium vituperet; ad tertium, quod beneficium
quasi maleficium reputet.
Ad primum ergo dicendum quod in quolibet peccato est materialis
ingratitudo ad Deum, inquantum scilicet facit homo aliquid quod potest
ad ingratitudinem pertinere. Formalis autem ingratitudo est quando
actualiter beneficium contemnitur. Et hoc est speciale peccatum.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet formalem rationem alicuius
specialis peccati in pluribus peccatorum generibus materialiter
inveniri. Et secundum hoc, in multis generibus peccatorum invenitur
ingratitudinis ratio.
Ad tertium dicendum quod illa tria non sunt diversae species, sed
diversi gradus unius specialis peccati.
|
|