|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ingratitudo semper sit
peccatum mortale. Deo enim maxime debet aliquis esse gratus. Sed
peccando venialiter homo non est ingratus Deo, alioquin omnes essent
ingrati. Ergo nulla ingratitudo est veniale peccatum.
2. Praeterea, ex hoc aliquod peccatum est mortale quod contrariatur
caritati, ut supra dictum est. Sed ingratitudo contrariatur
caritati, ex qua procedit debitum gratitudinis, ut supra dictum est.
Ergo ingratitudo semper est peccatum mortale.
3. Praeterea, Seneca dicit, in II de Benefic., haec beneficii
lex est, alter statim oblivisci debet dati, alter memor esse accepti.
Sed propter hoc, ut videtur, debet oblivisci, ut lateat eum peccatum
recipientis, si contingat eum esse ingratum. Quod non oporteret si
ingratitudo esset leve peccatum. Ergo ingratitudo semper est mortale
peccatum.
Sed contra est quod nulli est danda via peccandi mortaliter. Sed
sicut Seneca dicit, ibidem, interdum qui iuvatur fallendus est, ut
habeat, nec a quo acceperit sciat, quod videtur viam ingratitudinis
recipienti praebere. Ergo ingratitudo non semper est peccatum
mortale.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, ingratus dicitur
aliquis dupliciter. Uno modo, per solam omissionem, puta quia non
recognoscit, vel non laudat, vel non retribuit vices pro beneficio
accepto. Et hoc non semper est peccatum mortale. Quia, ut supra
dictum est, debitum gratitudinis est ut homo aliquid etiam liberaliter
tribuat ad quod non tenetur, et ideo, si illud praetermittit, non
peccat mortaliter. Est tamen peccatum veniale, quia hoc provenit ex
negligentia quadam, aut ex aliqua indispositione hominis ad virtutem.
Potest tamen contingere quod etiam talis ingratitudo sit mortale
peccatum, vel propter interiorem contemptum; vel etiam propter
conditionem eius quod subtrahitur, quod ex necessitate debetur
benefico, sive simpliciter sive in aliquo necessitatis casu. Alio
modo dicitur aliquis ingratus, quia non solum praetermittit implere
gratitudinis debitum, sed etiam contrarium agit. Et hoc etiam,
secundum conditionem eius quod agitur, quandoque est peccatum mortale,
quandoque veniale. Sciendum tamen quod ingratitudo quae provenit ex
peccato mortali habet perfectam ingratitudinis rationem, illa vero quae
provenit ex peccato veniali, imperfectam.
Ad primum ergo dicendum quod per peccatum veniale non est aliquis
ingratus Deo secundum perfectam ingratitudinis rationem. Habet tamen
aliquid ingratitudinis, inquantum peccatum veniale tollit aliquem actum
virtutis, per quem homo Deo obsequitur.
Ad secundum dicendum quod ingratitudo quae est cum peccato veniali non
est contraria caritati, sed est praeter ipsam, quia non tollit habitum
caritatis, sed aliquem actum ipsius excludit.
Ad tertium dicendum quod idem Seneca dicit, in VII de Benefic.,
errat si quis aestimat, cum dicimus eum qui beneficium dedit oblivisci
oportere, excutere nos illi memoriam rei, praesertim honestissimae.
Cum ergo dicimus, meminisse non debet, hoc volumus intelligi,
praedicare non debet, nec iactare.
Ad quartum dicendum quod ille qui ignorat beneficium non est ingratus
si beneficium non recompenset, dummodo sit paratus recompensare si
noscet. Est autem laudabile quandoque ut ille cui providetur
beneficium ignoret, tum propter inanis gloriae vitationem, sicut
beatus Nicolaus, aurum furtim in domum proiiciens, vitare voluit
humanum favorem; tum etiam quia in hoc ipso amplius beneficium facit
quod consulit verecundiae eius qui beneficium accipit.
|
|