|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ingratis sint beneficia
subtrahenda. Dicitur enim Sap. XVI, ingratis spes tanquam
hibernalis glacies tabescet. Non autem eius spes tabesceret si non
esset ei beneficium subtrahendum. Ergo sunt subtrahenda beneficia
ingratis.
2. Praeterea, nullus debet alteri praebere occasionem peccandi.
Sed ingratus beneficium recipiens sumit ingratitudinis occasionem ergo
non est ingrato beneficium dandum.
3. Praeterea, in quo quis peccat, per hoc et torquetur, ut dicitur
Sap. XI. Sed ille qui ingratus est beneficio accepto, peccat
contra beneficium. Ergo est beneficio privandus.
Sed contra est quod dicitur Luc. VI, quod altissimus benignus est
super ingratos et malos. Sed eius per imitationem nos filios esse
oportet, ut ibidem dicitur. Ergo non debemus beneficia ingratis
subtrahere.
Respondeo dicendum quod circa ingratum duo consideranda sunt. Primo
quidem, quid ipse dignus sit pati. Et sic certum est quod meretur
beneficii subtractionem. Alio modo, considerandum est quid oporteat
beneficum facere. Primo namque, debet non esse facilis ad
ingratitudinem iudicandam, quia frequenter aliquis, ut Seneca dicit,
qui non reddidit, gratus est; quia forte non occurrit ei facultas aut
debita opportunitas reddendi. Secundo, debet tendere ad hoc quod de
ingrato gratum faciat, quod si non potest primo beneficio facere,
forte faciet secundo. Si vero ex beneficiis multiplicatis
ingratitudinem augeat et peior fiat, debet a beneficiorum exhibitione
cessare.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa loquitur quantum ad id
quod ingratus dignus est pati.
Ad secundum dicendum quod ille qui ingrato beneficium exhibet non dat
ei occasionem peccandi, sed magis gratitudinis et amoris. Si vero
ille qui accipit ingratitudinis exinde occasionem sumat, non est danti
imputandum.
Ad tertium dicendum quod ille qui beneficium dat non statim debet se
exhibere punitorem ingratitudinis, sed prius pium medicum, ut scilicet
iteratis beneficiis ingratitudinem sanet.
|
|