|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod vindicatio non sit
licita. Quicumque enim usurpat sibi quod Dei est, peccat. Sed
vindicta pertinet ad Deum, dicitur enim Deut. XXXII, secundum
aliam litteram, mihi vindictam, et ego retribuam. Ergo omnis
vindicatio est illicita.
2. Praeterea, ille de quo vindicta sumitur, non toleratur. Sed
mali sunt tolerandi, quia super illud Cant. II, sicut lilium inter
spinas, dicit Glossa, non fuit bonus qui malos tolerare non potuit.
Ergo vindicta non est sumenda de malis.
3. Praeterea, vindicta per poenas fit, ex quibus causatur timor
servilis. Sed lex nova non est lex timoris, sed amoris, ut
Augustinus dicit, contra Adamantum. Ergo, ad minus in novo
testamento, vindicta fieri non debet.
4. Praeterea, ille dicitur se vindicare qui iniurias suas
ulciscitur. Sed, ut videtur, non licet etiam iudici in se
delinquentes punire, dicit enim Chrysostomus, super Matth.,
discamus exemplo Christi nostras iniurias magnanimiter sustinere, Dei
autem iniurias nec usque ad auditum sufferre. Ergo vindicatio videtur
esse illicita.
5. Praeterea, peccatum multitudinis magis est nocivum quam peccatum
unius tantum, dicitur enim Eccli. XXVI, a tribus timuit cor
meum, zelaturam civitatis, et collectionem populi. Sed de peccato
multitudinis non est vindicta sumenda, quia super illud Matth.
XIII, sinite utraque crescere, ne forte eradicetis triticum,
dicit Glossa quod multitudo non est excommunicanda, nec princeps.
Ergo nec alia vindicatio est licita.
Sed contra, nihil est expectandum a Deo nisi quod est bonum et
licitum. Sed vindicta de hostibus est expectanda a Deo, dicitur enim
Luc. XVIII, Deus non faciet vindictam electorum suorum
clamantium ad se die ac nocte? Quasi diceret, immo faciet. Ergo
vindicatio non est per se mala et illicita.
Respondeo dicendum quod vindicatio fit per aliquod poenale malum
inflictum peccanti. Est ergo in vindicatione considerandus vindicantis
animus. Si enim eius intentio feratur principaliter in malum illius de
quo vindictam sumit, et ibi quiescat, est omnino illicitum, quia
delectari in malo alterius pertinet ad odium, quod caritati repugnat,
qua omnes homines debemus diligere. Nec aliquis excusatur si malum
intendat illius qui sibi iniuste intulit malum, sicut non excusatur
aliquis per hoc quod odit se odientem. Non enim debet homo in alium
peccare, propter hoc quod ille peccavit prius in ipsum, hoc enim est
vinci a malo, quod apostolus prohibet, Rom. XII, dicens, noli
vinci a malo, sed vince in bono malum. Si vero intentio vindicantis
feratur principaliter ad aliquod bonum, ad quod pervenitur per poenam
peccantis, puta ad emendationem peccantis, vel saltem ad cohibitionem
eius et quietem aliorum, et ad iustitiae conservationem et Dei
honorem, potest esse vindicatio licita, aliis debitis circumstantiis
servatis.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui secundum gradum sui ordinis
vindictam exercet in malos, non usurpat sibi quod Dei est, sed utitur
potestate sibi divinitus concessa, dicitur enim Rom. XIII, de
principe terreno, quod Dei minister est, vindex in iram ei qui male
agit. Si autem praeter ordinem divinae institutionis aliquis vindictam
exerceat, usurpat sibi quod Dei est, et ideo peccat.
Ad secundum dicendum quod mali tolerantur a bonis in hoc quod ab eis
proprias iniurias patienter sustinent, secundum quod oportet, non
autem tolerant eos ut sustineant iniurias Dei et proximorum. Dicit
enim Chrysostomus, super Matth., in propriis iniuriis esse quempiam
patientem, laudabile est, iniurias autem Dei dissimulare nimis est
impium.
Ad tertium dicendum quod lex Evangelii est lex amoris. Ideo illis
qui ex amore bonum operantur, qui soli proprie ad Evangelium
pertinent, non est timor incutiendus per poenas, sed solum illis qui
ex amore non moventur ad bonum, qui, etsi numero sint de Ecclesia,
non tamen merito.
Ad quartum dicendum quod iniuria quae infertur personae alicui
quandoque redundat in Deum et in Ecclesiam, et tunc debet aliquis
propriam iniuriam ulcisci. Sicut patet de Elia, qui fecit ignem
descendere super eos qui venerant ad ipsum capiendum, ut legitur IV
Reg. I. Et similiter Elisaeus maledixit pueris eum irridentibus,
ut habetur IV Reg. II. Et Silvester Papa excommunicavit eos
qui eum in exilium miserunt, ut habetur XXIII, qu. IV.
Inquantum vero iniuria in aliquem illata ad eius personam pertinet,
debet eam tolerare patienter, si expediat. Huiusmodi enim praecepta
patientiae intelligenda sunt secundum praeparationem animi, ut
Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in monte.
Ad quintum dicendum quod quando tota multitudo peccat, est de ea
vindicta sumenda vel quantum ad totam multitudinem, sicut Aegyptii
submersi sunt in mari rubro persequentes filios Israel, ut habetur
Exod. XIV, et sicut Sodomitae universaliter perierunt, vel
quantum ad magnam multitudinis partem, sicut patet Exod. XXXII,
in poena eorum qui vitulum adoraverunt. Quandoque vero, si speretur
multorum correctio, debet severitas vindictae exerceri in aliquos
paucos principaliores, quibus punitis ceteri terreantur, sicut
dominus, Num. XXV, mandavit suspendi principes populi pro peccato
multitudinis. Si autem non tota multitudo peccavit, sed pro parte,
tunc, si possunt mali secerni a bonis, debet in eos vindicta
exerceri, si tamen hoc fieri possit sine scandalo aliorum. Alioquin,
parcendum est multitudini, et detrahendum severitati. Et eadem ratio
est de principe, quem sequitur multitudo. Tolerandum enim est
peccatum eius, si sine scandalo multitudinis puniri non posset, nisi
forte esset tale peccatum principis quod magis noceret multitudini, vel
spiritualiter vel temporaliter, quam scandalum quod exinde timeretur.
|
|