|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vindicatio non sit
specialis virtus ab aliis distincta. Sicut enim remunerantur boni pro
his quae bene agunt, ita puniuntur mali pro his quae male agunt. Sed
remuneratio bonorum non pertinet ad aliquam specialem virtutem, sed est
actus commutativae iustitiae. Ergo, pari ratione, et vindicatio non
debet poni specialis virtus.
2. Praeterea, ad actum illum non debet ordinari specialis virtus ad
quem homo sufficienter disponitur per alias virtutes. Sed ad
vindicandum mala sufficienter disponitur homo per virtutem fortitudinis
et per zelum. Non ergo vindicatio debet poni specialis virtus.
3. Praeterea, cuilibet speciali virtuti aliquod speciale vitium
opponitur. Sed vindicationi non videtur opponi aliquod speciale
vitium. Ergo non est specialis virtus.
Sed contra est quod Tullius ponit eam partem iustitiae.
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in II Ethic.,
aptitudo ad virtutem inest nobis a natura, licet complementum virtutis
sit per assuetudinem vel per aliquam aliam causam. Unde patet quod
virtutes perficiunt nos ad prosequendum debito modo inclinationes
naturales, quae pertinent ad ius naturale. Et ideo ad quamlibet
inclinationem naturalem determinatam ordinatur aliqua specialis virtus.
Est autem quaedam specialis inclinatio naturae ad removendum
nocumenta, unde et animalibus datur vis irascibilis separatim a vi
concupiscibili. Repellit autem homo nocumenta per hoc quod se defendit
contra iniurias, ne ei inferantur, vel iam illatas iniurias
ulciscitur, non intentione nocendi, sed intentione removendi
nocumenta. Hoc autem pertinet ad vindicationem, dicit enim Tullius,
in sua rhetorica, quod vindicatio est per quam vis aut iniuria, et
omnino quidquid obscurum est, idest ignominiosum, defendendo aut
ulciscendo propulsatur. Unde vindicatio est specialis virtus.
Ad primum ergo dicendum quod sicut recompensatio debiti legalis
pertinet ad iustitiam commutativam, recompensatio autem debiti moralis
quod nascitur ex particulari beneficio exhibito, pertinet ad virtutem
gratiae; ita etiam punitio peccatorum, secundum quod pertinet ad
publicam iustitiam, est actus commutativae iustitiae; secundum autem
quod pertinet ad immunitatem alicuius personae singularis, a qua
iniuria propulsatur, pertinet ad virtutem vindicationis.
Ad secundum dicendum quod fortitudo disponit ad vindictam removendo
prohibens, scilicet timorem periculi imminentis. Zelus autem,
secundum quod importat fervorem amoris, importat primam radicem
vindicationis, prout aliquis vindicat iniurias Dei vel proximorum,
quas ex caritate reputat quasi suas. Cuiuslibet autem virtutis actus
ex radice caritatis procedit, quia, ut Gregorius dicit, in quadam
homilia, nihil habet viriditatis ramus boni operis, si non procedat ex
radice caritatis.
Ad tertium dicendum quod vindicationi opponuntur duo vitia. Unum
quidem per excessum, scilicet peccatum crudelitatis vel saevitiae,
quae excedit mensuram in puniendo. Aliud autem est vitium quod
consistit in defectu, sicut cum aliquis est nimis remissus in
puniendo, unde dicitur Prov. XIII, qui parcit virgae, odit
filium suum. Virtus autem vindicationis consistit ut homo secundum
omnes circumstantias debitam mensuram in vindicando conservet.
|
|