|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod vindicta sit exercenda
in eos qui involuntarie peccaverunt. Voluntas enim unius non
consequitur voluntatem alterius. Sed unus punitur pro alio, secundum
illud Exod. XX, ego sum Deus Zelotes, visitans iniquitatem
patrum in filios, in tertiam et quartam generationem. Unde et pro
peccato Cham Chanaan, filius eius, maledictus est, ut habetur
Gen. IX. Giezi etiam peccante, lepra transmittitur ad posteros,
ut habetur IV Reg. V. Sanguis etiam Christi reddit poenae
obnoxios successores Iudaeorum, qui dixerunt, sanguis eius super
nos, et super filios nostros. Matth. XXVII, legitur etiam quod
pro peccato Achar populus Israel traditus est in manus hostium, ut
habetur Iosue VII. Et pro peccato filiorum Heli idem populus
corruit in conspectu Philistinorum, ut habetur I Reg. IV. Ergo
aliquis involuntarius est puniendus.
2. Praeterea, illud solum est voluntarium quod est in potestate
hominis. Sed quandoque poena infertur pro eo quod non est in eius
potestate, sicut propter vitium leprae aliquis removetur ab
administratione Ecclesiae; et propter paupertatem aut malitiam civium
Ecclesia perdit cathedram episcopalem. Ergo non solum pro peccato
voluntario vindicta infertur.
3. Praeterea, ignorantia causat involuntarium. Sed vindicta
quandoque exercetur in aliquos ignorantes. Parvuli enim Sodomitarum,
licet haberent ignorantiam invincibilem, cum parentibus perierunt, ut
legitur Gen. XIX. Similiter etiam parvuli pro peccato Dathan et
Abiron pariter cum eis absorpti sunt, ut habetur Num. XVI.
Bruta etiam animalia, quae carent ratione, iussa sunt interfici pro
peccato Amalecitarum, ut habetur I Reg. XV. Ergo vindicta
quandoque exercetur in involuntarios.
4. Praeterea, coactio maxime repugnat voluntario. Sed aliquis qui
timore coactus aliquod peccatum committit, non propter hoc reatum
poenae evadit. Ergo vindicta exercetur etiam in involuntarios.
5. Praeterea, Ambrosius dicit, super Lucam, quod navicula in qua
erat Iudas, turbatur, unde et Petrus, qui erat firmus meritis
suis, turbatur alienis. Sed Petrus non volebat peccatum Iudae.
Ergo quandoque involuntarius punitur.
Sed contra est quod poena debetur peccato. Sed omne peccatum est
voluntarium, ut dicit Augustinus. Ergo in solos voluntarios est
exercenda vindicta.
Respondeo dicendum quod poena potest dupliciter considerari. Uno
modo, secundum rationem poenae. Et secundum hoc, poena non debetur
nisi peccato, quia per poenam reparatur aequalitas iustitiae,
inquantum ille qui peccando nimis secutus est suam voluntatem, aliquid
contra suam voluntatem patitur. Unde cum omne peccatum sit
voluntarium, etiam originale, ut supra habitum est; consequens est
quod nullus punitur hoc modo nisi pro eo quod voluntarie factum est.
Alio modo potest considerari poena inquantum est medicina, non solum
sanativa peccati praeteriti, sed etiam praeservativa a peccato futuro
et promotiva in aliquod bonum. Et secundum hoc, aliquis interdum
punitur sine culpa, non tamen sine causa. Sciendum tamen quod nunquam
medicina subtrahit maius bonum ut promoveat minus bonum, sicut medicina
carnalis nunquam caecat oculum ut sanet calcaneum, quandoque tamen
infert nocumentum in minoribus ut melioribus auxilium praestet. Et
quia bona spiritualia sunt maxima bona, bona autem temporalia sunt
minima; ideo quandoque punitur aliquis in temporalibus bonis absque
culpa, cuiusmodi sunt plures poenae praesentis vitae divinitus
inflictae ad humiliationem vel probationem, non autem punitur aliquis
in spiritualibus bonis sine propria culpa, neque in praesenti neque in
futuro; quia ibi poenae non sunt medicinae, sed consequuntur
spiritualem damnationem.
Ad primum ergo dicendum quod unus homo poena spirituali nunquam punitur
pro peccato alterius, quia poena spiritualis pertinet ad animam,
secundum quam quilibet est liber sui. Poena autem temporali quandoque
unus punitur pro peccato alterius, triplici ratione. Primo quidem,
quia unus homo temporaliter est res alterius, et ita in poenam eius
etiam ipse punitur, sicut filii sunt secundum corpus quaedam res
patris, et servi sunt quaedam res dominorum. Alio modo, inquantum
peccatum unius derivatur in alterum. Vel per imitationem, sicut filii
imitantur peccata parentum, et servi peccata dominorum, ut audacius
peccent. Vel per modum meriti, sicut peccata subditorum merentur
peccatorem praelatum, secundum illud Iob XXXIV, qui regnare
facit hominem hypocritam, propter peccata populi; unde et pro peccato
David populum numerantis, populus Israel punitus est, ut habetur
II Reg. ult. Sive etiam per aliqualem consensum seu
dissimulationem, sicut etiam interdum boni simul puniuntur temporaliter
cum malis, quia eorum peccata non redarguerunt, ut Augustinus dicit,
in I de Civ. Dei, tertio, ad commendandum unitatem humanae
societatis, ex qua unus debet pro alio sollicitus esse ne peccet, et
ad detestationem peccati, dum poena unius redundat in omnes, quasi
omnes essent unum corpus, ut Augustinus dicit de peccato Achar.
Quod autem dominus dicit, visitans peccata parentum in filios, in
tertiam et quartam generationem, magis videtur ad misericordiam quam ad
severitatem pertinere, dum non statim vindictam adhibet, sed expectat
in posterum, ut vel saltem posteri corrigantur; sed, crescente
malitia posteriorum, quasi necesse est ultionem inferri.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, iudicium humanum
debet imitari divinum iudicium in manifestis Dei iudiciis, quibus
homines spiritualiter damnat pro proprio peccato. Occulta vero Dei
iudicia, quibus temporaliter aliquos punit absque culpa, non potest
humanum iudicium imitari, quia homo non potest comprehendere horum
iudiciorum rationes, ut sciat quid expediat unicuique. Et ideo
nunquam secundum humanum iudicium aliquis debet puniri sine culpa poena
flagelli, ut occidatur, vel mutiletur, vel verberetur. Poena autem
damni punitur aliquis, etiam secundum humanum iudicium, etiam sine
culpa, sed non sine causa. Et hoc tripliciter. Uno modo, ex hoc
quod aliquis ineptus redditur, sine sua culpa, ad aliquod bonum
habendum vel consequendum, sicut propter vitium leprae aliquis
removetur ab administratione Ecclesiae, et propter bigamiam vel
iudicium sanguinis aliquis impeditur a sacris ordinibus. Secundo,
quia bonum in quo damnificatur non est proprium bonum, sed commune,
sicut quod aliqua Ecclesia habeat episcopatum, pertinet ad bonum
totius civitatis, non autem ad bonum clericorum tantum. Tertio, quia
bonum unius dependet ex bono alterius, sicut in crimine laesae
maiestatis filius amittit haereditatem pro peccato parentis.
Ad tertium dicendum quod parvuli divino iudicio simul puniuntur
temporaliter cum parentibus, tum quia sunt res parentum, et in eis
etiam parentes puniuntur. Tum etiam quia hoc in eorum bonum cedit,
ne, si reservarentur, essent imitatores paternae malitiae, et sic
graviores poenas mererentur. In bruta vero animalia, et quascumque
alias irrationales creaturas, vindicta exercetur, quia per hoc
puniuntur illi quorum sunt. Et iterum propter detestationem peccati.
Ad quartum dicendum quod coactio timoris non facit simpliciter
involuntarium, sed habet voluntarium mixtum, ut supra habitum est.
Ad quintum dicendum quod hoc modo pro peccato Iudae ceteri apostoli
turbabantur, sicut pro peccato unius punitur multitudo, ad unitatem
commendandam, ut dictum est.
|
|