|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod veritas non sit virtus.
Prima enim virtutum est fides, cuius obiectum est veritas. Cum
igitur obiectum sit prius habitu et actu, videtur quod veritas non sit
virtus, sed aliquid prius virtute.
2. Praeterea, sicut philosophus dicit, in IV Ethic., ad
veritatem pertinet quod aliquis confiteatur existentia circa seipsum,
et neque maiora neque minora. Sed hoc non semper est laudabile, neque
in bonis, quia dicitur Prov. XXVII, laudet te alienus, et non
os tuum; nec etiam in malis, quia contra quosdam dicitur Isaiae
III, peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt.
Ergo veritas non est virtus.
3. Praeterea, omnis virtus aut est theologica, aut intellectualis,
aut moralis. Sed veritas non est virtus theologica, quia non habet
Deum pro obiecto, sed res temporales; dicit enim Tullius quod
veritas est per quam immutata ea quae sunt aut fuerunt aut futura sunt,
dicuntur. Similiter etiam non est virtus intellectualis, sed finis
earum. Neque etiam est virtus moralis, quia non consistit in medio
inter superfluum et diminutum; quanto enim aliquis plus dicit verum,
tanto melius est. Ergo veritas non est virtus.
Sed contra est quod philosophus, in II et IV Ethic., ponit
veritatem inter ceteras virtutes.
Respondeo dicendum quod veritas dupliciter accipi potest. Uno modo
secundum quod veritate aliquid dicitur verum. Et sic veritas non est
virtus, sed obiectum vel finis virtutis. Sic enim accepta veritas non
est habitus, quod est genus virtutis, sed aequalitas quaedam
intellectus vel signi ad rem intellectam et significatam, vel etiam rei
ad suam regulam, ut in primo habitum est. Alio modo potest dici
veritas qua aliquis verum dicit, secundum quod per eam aliquis dicitur
verax. Et talis veritas, sive veracitas, necesse est quod sit
virtus, quia hoc ipsum quod est dicere verum est bonus actus; virtus
autem est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de veritate primo modo
dicta.
Ad secundum dicendum quod confiteri id quod est circa seipsum,
inquantum est confessio veri, est bonum ex genere. Sed hoc non
sufficit ad hoc quod sit actus virtutis, sed ad hoc requiritur quod
ulterius debitis circumstantiis vestiatur, quae si non observentur,
erit actus vitiosus. Et secundum hoc, vitiosum est quod aliquis,
sine debita causa, laudet seipsum etiam de vero. Vitiosum etiam est
quod aliquis peccatum suum publicet, quasi se de hoc laudando, vel
qualitercumque inutiliter manifestando.
Ad tertium dicendum quod ille qui dicit verum profert aliqua signa
conformia rebus, scilicet vel verba, vel aliqua facta exteriora, aut
quascumque res exteriores. Circa huiusmodi autem res sunt solae
virtutes morales, ad quas etiam usus pertinet exteriorum membrorum,
secundum quod fit per imperium voluntatis. Unde veritas non est virtus
theologica neque intellectualis, sed moralis. Est autem in medio
inter superfluum et diminutum dupliciter, uno quidem modo, ex parte
obiecti; alio modo, ex parte actus. Ex parte quidem obiecti, quia
verum secundum suam rationem importat quandam aequalitatem. Aequale
autem est medium inter maius et minus. Unde ex hoc ipso quod aliquis
verum dicit de seipso, medium tenet inter eum qui maiora dicit de
seipso, et inter eum qui minora. Ex parte autem actus medium tenet,
inquantum verum dicit quando oportet, et secundum quod oportet.
Superfluum autem convenit illi qui importune ea quae sua sunt
manifestat, defectus autem competit illi qui occultat, quando
manifestare oportet.
|
|