|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod veritas non sit
specialis virtus. Verum enim et bonum convertuntur. Sed bonitas non
est specialis virtus, quinimmo omnis virtus est bonitas, quia bonum
facit habentem. Ergo veritas non est specialis virtus.
2. Praeterea, manifestatio eius quod ad ipsum hominem pertinet, est
actus veritatis de qua nunc loquimur. Sed hoc pertinet ad quamlibet
virtutem, quilibet enim virtutis habitus manifestatur per proprium
actum. Ergo veritas non est specialis virtus.
3. Praeterea, veritas vitae dicitur qua aliquis recte vivit, de qua
dicitur Isaiae XXXVIII, memento, quaeso, quomodo ambulaverim
coram te in veritate et in corde perfecto. Sed qualibet virtute recte
vivitur, ut patet per definitionem virtutis supra positam. Ergo
veritas non est specialis virtus.
4. Praeterea, veritas videtur idem esse simplicitati, quia utrique
opponitur simulatio. Sed simplicitas non est specialis virtus, quia
facit intentionem rectam, quod requiritur in omni virtute. Ergo etiam
veritas non est specialis virtus.
Sed contra est quia in II Ethic. connumeratur aliis virtutibus.
Respondeo dicendum quod ad rationem virtutis humanae pertinet quod opus
hominis bonum reddat. Unde ubi in actu hominis invenitur specialis
ratio bonitatis, necesse est quod ad hoc disponatur homo per specialem
virtutem. Cum autem bonum, secundum Augustinum, in libro de natura
boni, consistat in ordine, necesse est specialem rationem boni
considerari ex determinato ordine. Est autem specialis quidam ordo
secundum quod exteriora nostra vel verba vel facta debite ordinantur ad
aliquid sicut signum ad signatum. Et ad hoc perficitur homo per
virtutem veritatis. Unde manifestum est quod veritas est specialis
virtus.
Ad primum ergo dicendum quod verum et bonum subiecto quidem
convertuntur, quia omne verum est bonum, et omne bonum est verum.
Sed secundum rationem, invicem se excedunt, sicut intellectus et
voluntas invicem se includunt; nam intellectus intelligit voluntatem,
et multa alia, et voluntas appetit ea quae pertinent ad intellectum,
et multa alia. Unde verum, secundum rationem propriam, qua est
perfectio intellectus, est quoddam particulare bonum, inquantum est
appetibile quoddam. Et similiter bonum, secundum propriam rationem,
prout est finis appetitus, est quoddam verum, inquantum est quoddam
intelligibile. Quia ergo virtus includit rationem bonitatis, potest
esse quod veritas sit specialis virtus, sicut verum est speciale
bonum. Non autem potest esse quod bonitas sit specialis virtus, cum
magis secundum rationem sit genus virtutis.
Ad secundum dicendum quod habitus virtutum et vitiorum sortiuntur
speciem ex eo quod est per se intentum, non autem ab eo quod est per
accidens et praeter intentionem. Quod autem aliquis manifestat quod
circa ipsum est, pertinet quidem ad virtutem veritatis sicut per se
intentum, ad alias autem virtutes potest pertinere ex consequenti,
praeter principalem intentionem. Fortis enim intendit fortiter agere,
quod autem fortiter agendo aliquis manifestet fortitudinem quam habet,
hoc consequitur praeter eius principalem intentionem.
Ad tertium dicendum quod veritas vitae est veritas secundum quam
aliquid est verum, non veritas secundum quam aliquis dicit verum.
Dicitur autem vita vera, sicut etiam quaelibet alia res, ex hoc quod
attingit suam regulam et mensuram, scilicet divinam legem, per cuius
conformitatem rectitudinem habet. Et talis veritas, sive rectitudo,
communis est ad quamlibet virtutem.
Ad quartum dicendum quod simplicitas dicitur per oppositum
duplicitati, qua scilicet aliquis aliud habet in corde, aliud ostendit
exterius. Et sic simplicitas ad hanc virtutem pertinet. Facit autem
intentionem rectam, non quidem directe, quia hoc pertinet ad omnem
virtutem, sed excludendo duplicitatem, qua homo unum praetendit et
aliud intendit.
|
|