|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod veritas non sit pars
iustitiae. Iustitiae enim proprium esse videtur quod reddat alteri
debitum. Sed ex hoc quod aliquis verum dicit, non videtur alteri
debitum reddere, sicut fit in omnibus praemissis iustitiae partibus.
Ergo veritas non est iustitiae pars.
2. Praeterea, veritas pertinet ad intellectum. Iustitia autem est
in voluntate, ut supra habitum est. Ergo veritas non est pars
iustitiae.
3. Praeterea, triplex distinguitur veritas, secundum Hieronymum,
scilicet veritas vitae, et veritas iustitiae, et veritas doctrinae.
Sed nulla istarum est pars iustitiae. Nam veritas vitae continet in
se omnem virtutem, ut dictum est. Veritas autem iustitiae est idem
iustitiae, unde non est pars eius. Veritas autem doctrinae pertinet
magis ad virtutes intellectuales. Ergo veritas nullo modo est pars
iustitiae.
Sed contra est quod Tullius ponit veritatem inter partes iustitiae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ex hoc aliqua virtus
iustitiae annectitur sicut secundaria principali, quod partim quidem
cum iustitia convenit, partim autem deficit ab eius perfecta ratione.
Virtus autem veritatis convenit quidem cum iustitia in duobus. Uno
quidem modo, in hoc quod est ad alterum. Manifestatio enim, quam
diximus esse actum veritatis, est ad alterum, inquantum scilicet ea
quae circa ipsum sunt, unus homo alteri manifestat. Alio modo,
inquantum iustitia aequalitatem quandam in rebus constituit. Et hoc
etiam facit virtus veritatis, adaequat enim signa rebus existentibus
circa ipsum. Deficit autem a propria ratione iustitiae quantum ad
rationem debiti. Non enim haec virtus attendit debitum legale, quod
attendit iustitia, sed potius debitum morale, inquantum scilicet ex
honestate unus homo alteri debet veritatis manifestationem. Unde
veritas est pars iustitiae, inquantum annectitur ei sicut virtus
secundaria principali.
Ad primum ergo dicendum quod quia homo est animal sociale, naturaliter
unus homo debet alteri id sine quo societas humana conservari non
posset. Non autem possent homines ad invicem convivere nisi sibi
invicem crederent, tanquam sibi invicem veritatem manifestantibus. Et
ideo virtus veritatis aliquo modo attendit rationem debiti.
Ad secundum dicendum quod veritas secundum quod est cognita, pertinet
ad intellectum. Sed homo per propriam voluntatem, per quam utitur et
habitibus et membris, profert exteriora signa ad veritatem
manifestandam. Et secundum hoc, manifestatio veritatis est actus
voluntatis.
Ad tertium dicendum quod veritas de qua nunc loquimur, differt a
veritate vitae ut dictum est. Veritas autem iustitiae dicitur
dupliciter. Uno modo, secundum quod ipsa iustitia est rectitudo
quaedam regulata secundum regulam divinae legis. Et secundum hoc,
differt veritas iustitiae a veritate vitae, quia veritas vitae est
secundum quam aliquis recte vivit in seipso; veritas autem iustitiae
est secundum quam aliquis rectitudinem legis in iudiciis, quae sunt ad
alterum, servat. Et secundum hoc, veritas iustitiae non pertinet ad
veritatem de qua nunc loquimur, sicut nec veritas vitae. Alio modo
potest intelligi veritas iustitiae secundum quod aliquis ex iustitia
veritatem manifestat, puta cum aliquis in iudicio verum confitetur aut
verum testimonium dicit. Et haec veritas est quidam particularis actus
iustitiae. Et non pertinet directe ad hanc veritatem de qua nunc
loquimur, quia scilicet in hac manifestatione veritatis principaliter
homo intendit ius suum alteri reddere. Unde philosophus, in IV
Ethic., de hac veritate determinans, dicit, non de veridico in
confessionibus dicimus, neque quaecumque ad iustitiam vel iniustitiam
contendunt. Veritas autem doctrinae consistit in quadam manifestatione
verorum de quibus est scientia. Unde nec ista veritas directe pertinet
ad hanc virtutem, sed solum veritas qua aliquis et vita et sermone
talem se demonstrat qualis est, et non alia quam circa ipsum sint, nec
maiora nec minora. Veruntamen quia vera scibilia, inquantum sunt a
nobis cognita, circa nos sunt et ad nos pertinent; secundum hoc
veritas doctrinae potest ad hanc virtutem pertinere, et quaecumque alia
veritas qua quis manifestat verbo vel facto quod cognoscit.
|
|