|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod virtus veritatis non
declinet in minus. Sicut enim aliquis dicendo maius incurrit
falsitatem, ita et dicendo minus, non enim magis est falsum quatuor
esse quinque quam quatuor esse tria. Sed omne falsum est secundum se
malum et fugiendum, ut philosophus dicit, in IV Ethic. Ergo
veritatis virtus non plus declinat in minus quam in maius.
2. Praeterea, quod una virtus magis declinet ad unum extremum quam
ad aliud, contingit ex hoc quod virtutis medium est propinquius uni
extremo quam alteri, sicut fortitudo est propinquior audaciae quam
timiditati. Sed veritatis medium non est propinquius uni extremo quam
alteri, quia veritas, cum sit aequalitas quaedam, in medio punctali
consistit. Ergo veritas non magis declinat in minus.
3. Praeterea, in minus videtur a veritate recedere qui veritatem
negat, in maius autem qui veritati aliquid superaddit. Sed magis
repugnat veritati qui veritatem negat quam qui superaddit, quia veritas
non compatitur secum negationem veritatis, compatitur autem secum
superadditionem. Ergo videtur quod veritas magis debeat declinare in
maius quam in minus.
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod homo
secundum hanc virtutem magis a vero declinat in minus.
Respondeo dicendum quod declinare in minus a veritate contingit
dupliciter. Uno modo, affirmando, puta cum aliquis non manifestat
totum bonum quod in ipso est, puta scientiam vel sanctitatem vel
aliquid huiusmodi. Quod fit sine praeiudicio veritatis, quia in
maiori est etiam minus. Et secundum hoc, haec virtus declinat in
minus. Hoc enim, ut philosophus dicit ibidem, videtur esse
prudentius, propter onerosas superabundantias esse. Homines enim qui
maiora de seipsis dicunt quam sint, sunt aliis onerosi, quasi
excellere alios volentes, homines autem qui minora de seipsis dicunt,
gratiosi sunt, quasi aliis condescendentes per quandam moderationem.
Unde apostolus dicit, II ad Cor. XII, si voluero gloriari,
non ero insipiens, veritatem enim dicam. Parco autem, ne quis me
existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me. Alio
modo potest aliquis declinare in minus negando, scilicet ut neget sibi
inesse quod inest. Et sic non pertinet ad hanc virtutem declinare in
minus, quia per hoc incurret falsum. Et tamen hoc ipsum esset minus
repugnans virtuti, non quidem secundum propriam rationem veritatis,
sed secundum rationem prudentiae, quam oportet salvari in omnibus
virtutibus. Magis enim repugnat prudentiae, quia periculosius est et
onerosius aliis, quod aliquis existimet vel iactet se habere quod non
habet, quam quod non existimet, vel dicat se non habere quod habet.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|