|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod haeresis non sit
infidelitatis species. Infidelitas enim in intellectu est, ut supra
dictum est. Sed haeresis non videtur ad intellectum pertinere, sed
magis ad vim appetitivam. Dicit enim Hieronymus, et habetur in
decretis, XXIV, qu. III, haeresis Graece ab electione
dicitur, quod scilicet eam sibi unusquisque eligat disciplinam quam
putat esse meliorem, electio autem est actus appetitivae virtutis, ut
supra dictum est. Ergo haeresis non est infidelitatis species.
2. Praeterea, vitium praecipue accipit speciem a fine, unde
philosophus dicit, in V Ethic., quod ille qui moechatur ut
furetur, magis est fur quam moechus. Sed finis haeresis est commodum
temporale, et maxime principatus et gloria, quod pertinet ad vitium
superbiae vel cupiditatis, dicit enim Augustinus, in libro de Util.
Cred., quod haereticus est qui alicuius temporalis commodi, et
maxime gloriae principatusque sui gratia, falsas ac novas opiniones vel
gignit vel sequitur. Ergo haeresis non est species infidelitatis, sed
magis superbiae.
3. Praeterea, infidelitas, cum sit in intellectu, non videtur ad
carnem pertinere. Sed haeresis pertinet ad opera carnis, dicit enim
apostolus, ad Gal. V, manifesta sunt opera carnis, quae sunt
fornicatio, immunditia; et inter cetera postmodum subdit,
dissensiones, sectae, quae sunt idem quod haereses. Ergo haeresis
non est infidelitatis species.
Sed contra est quod falsitas veritati opponitur. Sed haereticus est
qui falsas vel novas opiniones vel gignit vel sequitur. Ergo opponitur
veritati, cui fides innititur. Ergo sub infidelitate continetur.
Respondeo dicendum quod nomen haeresis, sicut dictum est, electionem
importat. Electio autem, ut supra dictum est, est eorum quae sunt ad
finem, praesupposito fine. In credendis autem voluntas assentit
alicui vero tanquam proprio bono, ut ex supradictis patet. Unde quod
est principale verum habet rationem finis ultimi, quae autem secundaria
sunt habent rationem eorum quae sunt ad finem. Quia vero quicumque
credit alicuius dicto assentit, principale videtur esse, et quasi
finis, in unaquaque credulitate ille cuius dicto assentitur, quasi
autem secundaria sunt ea quae quis tenendo vult alicui assentire. Sic
igitur qui recte fidem Christianam habet sua voluntate assentit
Christo in his quae vere ad eius doctrinam pertinent. A rectitudine
igitur fidei Christianae dupliciter aliquis potest deviare. Uno
modo, quia ipsi Christo non vult assentire, et hic habet quasi malam
voluntatem circa ipsum finem. Et hoc pertinet ad speciem infidelitatis
Paganorum et Iudaeorum. Alio modo, per hoc quod intendit quidem
Christo assentire, sed deficit in eligendo ea quibus Christo
assentiat, quia non eligit ea quae sunt vere a Christo tradita, sed
ea quae sibi propria mens suggerit. Et ideo haeresis est infidelitatis
species pertinens ad eos qui fidem Christi profitentur, sed eius
dogmata corrumpunt.
Ad primum ergo dicendum quod hoc modo electio pertinet ad infidelitatem
sicut et voluntas ad fidem, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod vitia habent speciem ex fine proximo, sed ex
fine remoto habent genus et causam. Sicut cum aliquis moechatur ut
furetur, est ibi quidem species moechiae ex proprio fine et obiecto,
sed ex fine ultimo ostenditur quod moechia ex furto oritur, et sub eo
continetur sicut effectus sub causa vel sicut species sub genere, ut
patet ex his quae supra de actibus dicta sunt in communi. Unde et
similiter in proposito finis proximus haeresis est adhaerere falsae
sententiae propriae, et ex hoc speciem habet. Sed ex fine remoto
ostenditur causa eius, scilicet quod oritur ex superbia vel
cupiditate.
Ad tertium dicendum quod, sicut haeresis dicitur ab eligendo, ita
secta a sectando, sicut Isidorus dicit, in libro Etymol., et ideo
haeresis et secta idem sunt. Et utrumque pertinet ad opera carnis,
non quidem quantum ad ipsum actum infidelitatis respectu proximi
obiecti, sed ratione causae, quae est vel appetitus finis indebiti,
secundum quod oritur ex superbia vel cupiditate, ut dictum est; vel
etiam aliqua phantastica illusio, quae est errandi principium, ut
etiam philosophus dicit, in IV Metaphys. Phantasia autem
quodammodo ad carnem pertinet, inquantum actus eius est cum organo
corporali.
|
|