|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haeresis non sit
proprie circa ea quae sunt fidei. Sicut enim sunt haereses et sectae
in Christianis, ita etiam fuerunt in Iudaeis et Pharisaeis, sicut
Isidorus dicit, in libro Etymol. Sed eorum dissensiones non erant
circa ea quae sunt fidei. Ergo haeresis non est circa ea quae sunt
fidei sicut circa propriam materiam.
2. Praeterea, materia fidei sunt res quae creduntur. Sed haeresis
non solum est circa res, sed etiam circa verba, et circa expositiones
sacrae Scripturae. Dicit enim Hieronymus quod quicumque aliter
Scripturam intelligit quam sensus spiritus sancti efflagitat, a quo
scripta est, licet ab Ecclesia non recesserit, tamen haereticus
appellari potest, et alibi dicit quod ex verbis inordinate prolatis fit
haeresis. Ergo haeresis non est proprie circa materiam fidei.
3. Praeterea, etiam circa ea quae ad fidem pertinent inveniuntur
quandoque sacri doctores dissentire, sicut Hieronymus et Augustinus
circa cessationem legalium. Et tamen hoc est absque vitio haeresis.
Ergo haeresis non est proprie circa materiam fidei.
Sed contra est quod Augustinus dicit, contra Manichaeos, qui in
Ecclesia Christi morbidum aliquid pravumque quid sapiunt, si correcti
ut sanum rectumque sapiant, resistant contumaciter, suaque pestifera
et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defendere persistunt,
haeretici sunt. Sed pestifera et mortifera dogmata non sunt nisi illa
quae opponuntur dogmatibus fidei, per quam iustus vivit, ut dicitur
Rom. I. Ergo haeresis est circa ea quae sunt fidei sicut circa
propriam materiam.
Respondeo dicendum quod de haeresi nunc loquimur secundum quod importat
corruptionem fidei Christianae. Non autem ad corruptionem fidei
Christianae pertinet si aliquis habeat falsam opinionem in his quae non
sunt fidei, puta in geometricalibus vel in aliis huiusmodi, quae
omnino ad fidem pertinere non possunt, sed solum quando aliquis habet
falsam opinionem circa ea quae ad fidem pertinent. Ad quam aliquid
pertinet dupliciter, sicut supra dictum est, uno modo, directe et
principaliter, sicut articuli fidei; alio modo, indirecte et
secundario, sicut ea ex quibus sequitur corruptio alicuius articuli.
Et circa utraque potest esse haeresis, eo modo quo et fides.
Ad primum ergo dicendum quod sicut haereses Iudaeorum et Pharisaeorum
erant circa opiniones aliquas ad Iudaismum vel Pharisaeam
pertinentes, ita etiam Christianorum haereses sunt circa ea quae
pertinent ad fidem Christi.
Ad secundum dicendum quod ille dicitur aliter exponere sacram
Scripturam quam spiritus sanctus efflagitat qui ad hoc expositionem
sacrae Scripturae intorquet quod contrariatur ei quod est per spiritum
sanctum revelatum. Unde dicitur Ezech. XIII de falsis prophetis
quod perseveraverunt confirmare sermonem, scilicet per falsas
expositiones Scripturae. Similiter etiam per verba quae quis loquitur
suam fidem profitetur, est enim confessio actus fidei, ut supra dictum
est. Et ideo si sit inordinata locutio circa ea quae sunt fidei,
sequi potest ex hoc corruptio fidei. Unde Leo Papa in quadam
epistola ad Proterium episcopum Alexandrinum, dicit, quia inimici
Christi crucis omnibus et verbis nostris insidiantur et syllabis,
nullam illis vel tenuem occasionem demus qua nos Nestoriano sensui
congruere mentiantur.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, et habetur in
decretis, XXIV, qu. III, si qui sententiam suam, quamvis
falsam atque perversam, nulla pertinaci animositate defendunt,
quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati cum
invenerint, nequaquam sunt inter haereticos deputandi, quia scilicet
non habent electionem contradicentem Ecclesiae doctrinae. Sic ergo
aliqui doctores dissensisse videntur vel circa ea quorum nihil interest
ad fidem utrum sic vel aliter teneatur; vel etiam in quibusdam ad fidem
pertinentibus quae nondum erant per Ecclesiam determinata. Postquam
autem essent auctoritate universalis Ecclesiae determinata, si quis
tali ordinationi pertinaciter repugnaret, haereticus censeretur. Quae
quidem auctoritas principaliter residet in summo pontifice. Dicitur
enim XXIV, qu. I, quoties fidei ratio ventilatur, arbitror
omnes fratres nostros et coepiscopos non nisi ad Petrum, idest sui
nominis auctoritatem, referre debere. Contra cuius auctoritatem nec
Hieronymus nec Augustinus nec aliquis sacrorum doctorum suam
sententiam defendit. Unde dicit Hieronymus, haec est fides, Papa
beatissime, quam in Catholica didicimus Ecclesia. In qua si minus
perite aut parum caute forte aliquid positum est, emendari cupimus a
te, qui Petri fidem et sedem tenes. Si autem haec nostra confessio
apostolatus tui iudicio comprobatur, quicumque me culpare voluerit, se
imperitum vel malevolum, vel etiam non Catholicum sed haereticum,
comprobabit.
|
|