|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod haeretici sint
tolerandi. Dicit enim apostolus, II ad Tim. II, servum Dei
oportet mansuetum esse, cum modestia corripientem eos qui resistunt
veritati, ne quando det illis poenitentiam Deus ad cognoscendam
veritatem, et resipiscant a laqueis Diaboli. Sed si haeretici non
tolerantur, sed morti traduntur, aufertur eis facultas poenitendi.
Ergo hoc videtur esse contra praeceptum apostoli.
2. Praeterea, illud quod est necessarium in Ecclesia est
tolerandum. Sed haereses sunt necessariae in Ecclesia, dicit enim
apostolus, I ad Cor. XI, oportet haereses esse, ut et qui
probati sunt manifesti fiant in vobis. Ergo videtur quod haeretici
sunt tolerandi.
3. Praeterea, dominus mandavit, Matth. XIII, servis suis ut
zizania permitterent crescere usque ad messem, quae est finis saeculi,
ut ibidem exponitur. Sed per zizania significantur haeretici,
secundum expositionem sanctorum. Ergo haeretici sunt tolerandi.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Tit. III, haereticum
hominem, post primam et secundam correptionem, devita, sciens quia
subversus est qui eiusmodi est.
Respondeo dicendum quod circa haereticos duo sunt consideranda, unum
quidem ex parte ipsorum; aliud ex parte Ecclesiae. Ex parte quidem
ipsorum est peccatum per quod meruerunt non solum ab Ecclesia per
excommunicationem separari, sed etiam per mortem a mundo excludi.
Multo enim gravius est corrumpere fidem, per quam est animae vita,
quam falsare pecuniam, per quam temporali vitae subvenitur. Unde si
falsarii pecuniae, vel alii malefactores, statim per saeculares
principes iuste morti traduntur; multo magis haeretici, statim cum de
haeresi convincuntur, possent non solum excommunicari, sed et iuste
occidi. Ex parte autem Ecclesiae est misericordia, ad errantium
conversionem. Et ideo non statim condemnat, sed post primam et
secundam correctionem, ut apostolus docet. Postmodum vero, si adhuc
pertinax inveniatur, Ecclesia, de eius conversione non sperans,
aliorum saluti providet, eum ab Ecclesia separando per
excommunicationis sententiam; et ulterius relinquit eum iudicio
saeculari a mundo exterminandum per mortem. Dicit enim Hieronymus,
et habetur XXIV, qu. III, resecandae sunt putridae carnes, et
scabiosa ovis a caulis repellenda, ne tota domus, massa, corpus et
pecora, ardeat, corrumpatur, putrescat, intereat. Arius in
Alexandria una scintilla fuit, sed quoniam non statim oppressus est,
totum orbem eius flamma populata est.
Ad primum ergo dicendum quod ad modestiam illam pertinet ut primo et
secundo corripiatur. Quod si redire noluerit, iam pro subverso
habetur, ut patet in auctoritate apostoli inducta.
Ad secundum dicendum quod utilitas quae ex haeresibus provenit est
praeter haereticorum intentionem, dum scilicet constantia fidelium
comprobatur, ut apostolus dicit; et ut excutiamus pigritiam, divinas
Scripturas sollicitius intuentes, sicut Augustinus dicit. Sed ex
intentione eorum est corrumpere fidem, quod est maximi nocumenti. Et
ideo magis respiciendum est ad id quod est per se de eorum intentione,
ut excludantur; quam ad hoc quod est praeter eorum intentionem, ut
sustineantur.
Ad tertium dicendum quod, sicut habetur in decretis, XXIV, qu.
III, aliud est excommunicatio, et aliud eradicatio.
Excommunicatur enim ad hoc aliquis, ut ait apostolus, ut spiritus
eius salvus fiat in die domini. Si tamen totaliter eradicentur per
mortem haeretici, non est etiam contra mandatum domini, quod est in eo
casu intelligendum quando non possunt extirpari zizania sine
extirpatione tritici, ut supra dictum est, cum de infidelibus in
communi ageretur.
|
|