|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod revertentes ab haeresi
sint omnino ab Ecclesia recipiendi. Dicitur enim Ierem. III, ex
persona domini, fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad
me, dicit dominus. Sed Ecclesiae iudicium est iudicium Dei,
secundum illud Deut. I, ita parvum audietis ut magnum, neque
accipietis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Ergo si aliqui
fornicati fuerint per infidelitatem, quae est spiritualis fornicatio,
nihilominus sunt recipiendi.
2. Praeterea, dominus, Matth. XVIII, Petro mandat ut
fratri peccanti dimittat non solum septies, sed usque septuagies
septies, per quod intelligitur, secundum expositionem Hieronymi,
quod quotiescumque aliquis peccaverit, est ei dimittendum. Ergo
quotiescumque aliquis peccaverit in haeresim relapsus, erit ab
Ecclesia suscipiendus.
3. Praeterea, haeresis est quaedam infidelitas. Sed alii infideles
volentes converti ab Ecclesia recipiuntur. Ergo etiam haeretici sunt
recipiendi.
Sed contra est quod decretalis dicit, quod si aliqui, post
abiurationem erroris, deprehensi fuerint in abiuratam haeresim
recidisse, saeculari iudicio sunt relinquendi. Non ergo ab Ecclesia
sunt recipiendi.
Respondeo dicendum quod Ecclesia, secundum domini institutionem,
caritatem suam extendit ad omnes, non solum amicos, verum etiam
inimicos et persequentes, secundum illud Matth. V, diligite
inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Pertinet autem ad
caritatem ut aliquis bonum proximi et velit et operetur. Est autem
duplex bonum. Unum quidem spirituale, scilicet salus animae, quod
principaliter respicit caritas, hoc enim quilibet ex caritate debet
alii velle. Unde quantum ad hoc, haeretici revertentes,
quotiescumque relapsi fuerint, ab Ecclesia recipiuntur ad
poenitentiam, per quam impenditur eis via salutis. Aliud autem est
bonum quod secundario respicit caritas, scilicet bonum temporale,
sicuti est vita corporalis, possessio mundana, bona fama, et dignitas
ecclesiastica sive saecularis. Hoc enim non tenemur ex caritate aliis
velle nisi in ordine ad salutem aeternam et eorum et aliorum. Unde si
aliquid de huiusmodi bonis existens in uno impedire possit aeternam
salutem in multis, non oportet quod ex caritate huiusmodi bonum ei
velimus, sed potius quod velimus eum illo carere, tum quia salus
aeterna praeferenda est bono temporali; tum quia bonum multorum
praefertur bono unius. Si autem haeretici revertentes semper
reciperentur ut conservarentur in vita et aliis temporalibus bonis,
posset in praeiudicium salutis aliorum hoc esse, tum quia, si
relaberentur alios inficerent; tum etiam quia, si sine poena
evaderent, alii securius in haeresim relaberentur; dicitur enim
Eccle. VIII, ex eo quod non cito profertur contra malos
sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Et ideo
Ecclesia quidem primo revertentes ab haeresi non solum recipit ad
poenitentiam, sed etiam conservat eos in vita; et interdum restituit
eos dispensative ad ecclesiasticas dignitates quas prius habebant, si
videantur vere conversi. Et hoc pro bono pacis frequenter legitur esse
factum. Sed quando recepti iterum relabuntur, videtur esse signum
inconstantiae eorum circa fidem. Et ideo ulterius redeuntes
recipiuntur quidem ad poenitentiam, non tamen ut liberentur a sententia
mortis.
Ad primum ergo dicendum quod in iudicio Dei semper recipiuntur
redeuntes, quia Deus scrutator est cordium, et vere redeuntes
cognoscit. Sed hoc Ecclesia imitari non potest. Praesumit autem eos
non vere reverti qui, cum recepti fuissent, iterum sunt relapsi. Et
ideo eis viam salutis non denegat, sed a periculo mortis eos non
tuetur.
Ad secundum dicendum quod dominus loquitur Petro de peccato in eum
commisso, quod est semper dimittendum, ut fratri redeunti parcatur.
Non autem intelligitur de peccato in proximum vel in Deum commisso,
quod non est nostri arbitrii dimittere, ut Hieronymus dicit; sed in
hoc est lege modus statutus, secundum quod congruit honori Dei et
utilitati proximorum.
Ad tertium dicendum quod alii infideles, qui nunquam fidem
acceperant, conversi ad fidem nondum ostendunt aliquod signum
inconstantiae circa fidem, sicut haeretici relapsi. Et ideo non est
similis ratio de utrisque.
|
|