|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod mendacium non semper
opponatur veritati. Opposita enim non possunt esse simul. Sed
mendacium simul potest esse cum veritate, qui enim verum loquitur quod
falsum esse credit, mentitur, ut Augustinus dicit, in libro contra
mendacium. Ergo mendacium non opponitur veritati.
2. Praeterea, virtus veritatis non solum consistit in verbis, sed
etiam in factis, quia secundum philosophum, in IV Ethic.,
secundum hanc virtutem aliquis verum dicit et in sermone et in vita.
Sed mendacium consistit solum in verbis, dicitur enim quod mendacium
est falsa vocis significatio. Ergo videtur quod mendacium non directe
opponatur virtuti veritatis.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in libro contra mendacium, quod
culpa mentientis est fallendi cupiditas. Sed hoc non opponitur
veritati, sed magis benevolentiae vel iustitiae. Ergo mendacium non
opponitur veritati.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro contra mendacium,
nemo dubitet mentiri eum qui falsum enuntiat causa fallendi.
Quapropter enuntiationem falsi cum voluntate ad fallendum prolatam,
manifestum est esse mendacium. Sed hoc opponitur veritati. Ergo
mendacium veritati opponitur.
Respondeo dicendum quod actus moralis ex duobus speciem sortitur,
scilicet ex obiecto, et ex fine. Nam finis est obiectum voluntatis,
quae est primum movens in moralibus actibus. Potentia autem a
voluntate mota habet suum obiectum, quod est proximum obiectum
voluntarii actus, et se habet in actu voluntatis ad finem sicut
materiale ad formale, ut ex supra dictis patet. Dictum est autem quod
virtus veritatis, et per consequens opposita vitia, in manifestatione
consistit, quae fit per aliqua signa. Quae quidem manifestatio, sive
enuntiatio, est rationis actus conferentis signum ad signatum, omnis
enim repraesentatio consistit in quadam collatione, quae proprie
pertinet ad rationem; unde etsi bruta animalia aliquid manifestent,
non tamen manifestationem intendunt, sed naturali instinctu aliquid
agunt ad quod manifestatio sequitur. Inquantum tamen huiusmodi
manifestatio sive enuntiatio est actus moralis, oportet quod sit
voluntarius et ex intentione voluntatis dependens. Obiectum autem
proprium manifestationis sive enuntiationis est verum vel falsum.
Intentio vero voluntatis inordinatae potest ad duo ferri, quorum unum
est ut falsum enuntietur; aliud quidem est effectus proprius falsae
enuntiationis, ut scilicet aliquis fallatur. Si ergo ista tria
concurrant, scilicet quod falsum sit id quod enuntiatur, et quod adsit
voluntas falsum enuntiandi, et iterum intentio fallendi, tunc est
falsitas materialiter, quia falsum dicitur; et formaliter, propter
voluntatem falsum dicendi; et effective, propter voluntatem falsitatem
imprimendi. Sed tamen ratio mendacii sumitur a formali falsitate, ex
hoc scilicet quod aliquis habet voluntatem falsum enuntiandi. Unde et
mendacium nominatur ex eo quod contra mentem dicitur. Et ideo si quis
falsum enuntiet credens illud verum esse, est quidem falsum
materialiter, sed non formaliter, quia falsitas est praeter
intentionem dicentis. Unde non habet perfectam rationem mendacii, id
enim quod praeter intentionem est, per accidens est; unde non potest
esse specifica differentia. Si vero formaliter aliquis falsum dicat,
habens voluntatem falsum dicendi, licet sit verum id quod dicitur,
inquantum tamen huiusmodi actus est voluntarius et moralis, habet per
se falsitatem, et per accidens veritatem. Unde ad speciem mendacii
pertingit. Quod autem aliquis intendat falsitatem in opinione alterius
constituere fallendo ipsum, non pertinet ad speciem mendacii, sed ad
quandam perfectionem ipsius, sicut et in rebus naturalibus aliquid
speciem sortitur si formam habeat, etiam si desit formae effectus;
sicut patet in gravi quod violenter sursum detinetur, ne descendat
secundum exigentiam suae formae. Sic ergo patet quod mendacium directe
et formaliter opponitur virtuti veritatis.
Ad primum ergo dicendum quod unumquodque magis iudicatur secundum id
quod est in eo formaliter et per se, quam secundum id quod est in eo
materialiter et per accidens. Et ideo magis opponitur veritati,
inquantum est virtus moralis, quod aliquis dicat verum intendens dicere
falsum, quam quod dicat falsum intendens dicere verum.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in II de
Doctr. Christ., voces praecipuum locum tenent inter alia signa.
Et ideo cum dicitur quod mendacium est falsa vocis significatio,
nomine vocis intelligitur omne signum. Unde ille qui aliquod falsum
nutibus significare intenderet, non esset a mendacio immunis.
Ad tertium dicendum quod cupiditas fallendi pertinet ad perfectionem
mendacii, non autem ad speciem ipsius, sicut nec aliquis effectus
pertinet ad speciem suae causae.
|
|