|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod insufficienter
mendacium dividatur per mendacium officiosum, iocosum et perniciosum.
Divisio enim est danda secundum ea quae per se conveniunt rei, ut
patet per philosophum, in VII Metaphys. Sed intentio effectus est
praeter speciem actus moralis, et per accidens se habet ad illum, ut
videtur, unde et infiniti effectus possunt consequi ex uno actu. Haec
autem divisio datur secundum intentionem effectus, nam mendacium
iocosum est quod fit causa ludi; mendacium autem officiosum, quod fit
causa utilitatis; mendacium autem perniciosum, quod fit causa
nocumenti. Ergo inconvenienter hoc modo dividitur mendacium.
2. Praeterea, Augustinus, in libro contra mendacium, dividit
mendacium in octo partes. Quorum primum est in doctrina religionis;
secundum est ut nulli prosit et obsit alicui; tertium est quod prodest
uni ita ut alteri obsit; quartum est quod fit sola mentiendi
fallendique libidine; quintum est quod fit placendi cupiditate; sextum
est quod nulli obest, et prodest alicui ad conservandam pecuniam;
septimum est quod nulli obest, et prodest alicui ad vitandum mortem;
octavum quod nulli obest, et prodest alicui ad vitandum immunditiam
corporalem. Ergo videtur quod prima divisio mendacii sit
insufficiens.
3. Praeterea, philosophus, in IV Ethic., dividit mendacium in
iactantiam, quae verum excedit in dicendo, et ironiam, quae deficit a
vero in minus. Quae duo sub nullo praedictorum membrorum continentur.
Ergo videtur quod praedicta divisio mendacii sit incompetens.
Sed contra est quod super illud Psalm., perdes omnes qui loquuntur
mendacium, dicit Glossa quod sunt tria genera mendaciorum. Quaedam
enim sunt pro salute et commodo alicuius; est etiam aliud genus
mendacii, quod fit ioco; tertium vero mendacii genus est quod fit ex
malignitate. Primum autem horum dicitur officiosum; secundum,
iocosum; tertium, perniciosum. Ergo mendacium in tria praedicta
dividitur.
Respondeo dicendum quod mendacium tripliciter dividi potest. Uno
modo, secundum ipsam mendacii rationem, quae est propria et per se
mendacii divisio. Et secundum hoc, mendacium in duo dividitur,
scilicet in mendacium quod transcendit veritatem in maius, quod
pertinet ad iactantiam; et in mendacium quod deficit a veritate in
minus, quod pertinet ad ironiam; ut patet per philosophum, in IV
Ethic. Haec autem divisio ideo per se est ipsius mendacii, quia
mendacium, inquantum huiusmodi, opponitur veritati, ut dictum est,
veritas autem aequalitas quaedam est, cui per se opponitur maius et
minus. Alio modo potest dividi mendacium inquantum habet rationem
culpae, secundum ea quae aggravant vel diminuunt culpam mendacii ex
parte finis intenti. Aggravat autem culpam mendacii si aliquis per
mendacium intendat alterius nocumentum, quod vocatur mendacium
perniciosum. Diminuitur autem culpa mendacii si ordinetur ad aliquod
bonum, vel delectabile et sic est mendacium iocosum; vel, utile, et
sic est mendacium officiosum, sive quo intenditur iuvamentum alterius
vel remotio nocumenti. Et secundum hoc, dividitur mendacium in tria
praedicta. Tertio modo dividitur mendacium universalius secundum
ordinem ad finem, sive ex hoc addatur vel diminuatur ad culpam
mendacii, sive non. Et secundum hoc, est divisio octo membrorum quae
dicta est. In qua quidem tria prima membra continentur sub mendacio
pernicioso. Quod quidem fit vel contra Deum, et ad hoc pertinet
primum mendacium, quod est in doctrina religionis. Vel est contra
hominem, sive sola intentione nocendi alicui, et sic est secundum
mendacium, quod scilicet nulli prodest et obest alicui; sive etiam
intendatur in nocumento unius utilitas alterius, et hoc est tertium
mendacium, quod uni prodest et alteri obest. Inter quae tria primum
est gravissimum, quia semper peccata contra Deum sunt graviora, ut
supra dictum est. Secundum autem est gravius tertio, quod diminuitur
ex intentione utilitatis alterius. Post haec autem tria quae
superaddunt ad gravitatem culpae mendacii, ponitur quartum, quod habet
propriam quantitatem sine additione vel diminutione. Et hoc est
mendacium quod fit ex sola mentiendi libidine, quod procedit ex
habitu, unde et philosophus dicit, in IV Ethic., quod mendax, eo
quod talis est secundum habitum, ipso mendacio gaudet. Quatuor vero
subsequentes modi diminuunt de culpa mendacii. Nam quintum est
mendacium iocosum, quod fit placendi cupiditate. Alia vero tria
continentur sub mendacio officioso. In quo intenditur quod est alteri
utile vel quantum ad res exteriores, et sic est sextum mendacium, quod
prodest alicui ad pecuniam conservandam; vel est utile corpori, et hoc
est septimum mendacium, quo impeditur mors hominis; vel est utile
etiam ad honestatem virtutis, et hoc est octavum mendacium, in quo
impeditur illicita pollutio corporalis. Patet autem quod quanto bonum
intentum est melius, tanto magis minuitur culpa mendacii. Et ideo,
si quis diligenter consideret, secundum ordinem praedictae
enumerationis est ordo gravitatis culpae in istis mendaciis, nam bonum
utile praefertur delectabili; et vita corporalis praefertur pecuniae;
honestas autem etiam ipsi corporali vitae.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|