|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omne mendacium sit
peccatum. Manifestum est enim quod Evangelistae scribendo Evangelium
non peccaverunt. Videntur tamen aliquid falsum dixisse, quia verba
Christi, et etiam aliorum, frequenter aliter unus et aliter retulit
alius; unde videtur quod alter eorum dixerit falsum. Non ergo omne
mendacium est peccatum.
2. Praeterea, nullus remuneratur a Deo pro peccato. Sed
obstetrices Aegypti remuneratae sunt a Deo propter mendacium, dicitur
enim Exod. I, quod aedificavit illis Deus domos. Ergo mendacium
non est peccatum.
3. Praeterea, gesta sanctorum narrantur in sacra Scriptura ad
informationem vitae humanae. Sed de quibusdam sanctissimis viris
legitur quod sunt mentiti, sicut legitur Gen. XII et XX quod
Abraham dixit de uxore sua quod soror sua esset. Iacob etiam mentitus
est dicens se Esau, tamen benedictionem adeptus est, ut habetur
Gen. XXVII. Iudith etiam commendatur, quae tamen Holoferni
mentita est. Non ergo omne mendacium est peccatum.
4. Praeterea, minus malum est eligendum ut vitetur maius malum,
sicut medicus praecidit membrum ne corrumpatur totum corpus. Sed minus
nocumentum est quod aliquis generet falsam opinionem in animo alicuius
quam quod aliquis occidat vel occidatur. Ergo licite potest homo
mentiri ut unum praeservet ab homicidio, et alium praeservet a morte.
5. Praeterea, mendacium est si quis non impleat quod promisit. Sed
non omnia promissa sunt implenda, dicit enim Isidorus, in malis
promissis rescinde fidem. Ergo non omne mendacium est vitandum.
6. Praeterea, mendacium ob hoc videtur esse peccatum quia per ipsum
homo decipit proximum, unde Augustinus dicit, in libro contra
mendacium, quisquis esse aliquod genus mendacii quod peccatum non sit,
putaverit, decipiet seipsum turpiter, cum honestum se deceptorem
arbitretur aliorum. Sed non omne mendacium est deceptionis causa,
quia per mendacium iocosum nullus decipitur. Non enim ad hoc dicuntur
huiusmodi mendacia ut credantur, sed propter delectationem solam, unde
et hyperbolicae locutiones quandoque etiam in sacra Scriptura
inveniuntur. Non ergo omne mendacium est peccatum.
Sed contra est quod dicitur Eccli. VII, noli velle mentiri omne
mendacium.
Respondeo dicendum quod illud quod est secundum se malum ex genere,
nullo modo potest esse bonum et licitum, quia ad hoc quod aliquid sit
bonum, requiritur quod omnia recte concurrant; bonum enim est ex
integra causa, malum autem est ex singularibus defectibus, ut
Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Mendacium autem est
malum ex genere. Est enim actus cadens super indebitam materiam, cum
enim voces sint signa naturaliter intellectuum, innaturale est et
indebitum quod aliquis voce significet id quod non habet in mente.
Unde philosophus dicit, in IV Ethic., quod mendacium est per se
pravum et fugiendum, verum autem et bonum et laudabile. Unde omne
mendacium est peccatum, sicut etiam Augustinus asserit, in libro
contra mendacium.
Ad primum ergo dicendum quod nec in Evangelio, nec in aliqua
Scriptura canonica fas est opinari aliquod falsum asseri, nec quod
scriptores earum mendacium dixerunt, quia periret fidei certitudo,
quae auctoritati sacrae Scripturae innititur. In hoc vero quod in
Evangelio, et in aliis Scripturis sacris, verba aliquorum
diversimode recitantur, non est mendacium. Unde Augustinus dicit,
in libro de consensu Evangelist., nullo modo laborandum esse iudicat
qui prudenter intelligit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae
veritati, quibuslibet verbis fuerint explicatae. Et in hoc apparet,
ut ibidem subdit, non debere nos arbitrari mentiri quemquam si,
pluribus reminiscentibus rem quam audierunt vel viderunt, non eodem
modo atque eisdem verbis eadem res fuerit indicata.
Ad secundum dicendum quod obstetrices non sunt remuneratae pro
mendacio, sed pro timore Dei et benevolentia, ex qua processit
mendacium. Unde signanter dicitur Exod. I, et quia timuerunt
obstetrices Deum, aedificavit illis domos. Mendacium vero postea
sequens non fuit meritorium.
Ad tertium dicendum quod in sacra Scriptura, sicut Augustinus
dicit, inducuntur aliquorum gesta quasi exempla perfectae virtutis, de
quibus non est aestimandum eos fuisse mentitos. Si qua tamen in eorum
dictis appareant quae mendacia videantur, intelligendum est ea
figuraliter et prophetice dicta esse. Unde Augustinus dicit, in
libro contra mendacium, credendum est illos homines qui propheticis
temporibus digni auctoritate fuisse commemorantur, omnia quae scripta
sunt de illis prophetice gessisse atque dixisse. Abraham tamen, ut
Augustinus dicit, in quaest. Genes. Dicens Saram esse suam
sororem, veritatem voluit celari, non mendacium dici, soror enim
dicitur quia filia fratris erat. Unde et ipse Abraham dicit, Gen.
XX, vere soror mea est, filia patris mei, et non matris meae
filia, quia scilicet ex parte patris ei attinebat. Iacob vero mystice
dixit se esse Esau, primogenitum Isaac, quia videlicet primogenita
illius de iure ei debebantur. Usus autem est hoc modo loquendi per
spiritum prophetiae, ad designandum mysterium, quia videlicet minor
populus, scilicet gentilium, substituendus erat in locum primogeniti,
scilicet in locum Iudaeorum. Quidam vero commendantur in Scriptura
non propter perfectam virtutem, sed propter quandam virtutis indolem,
quia scilicet apparebat in eis aliquis laudabilis affectus, ex quo
movebantur ad quaedam indebita facienda. Et hoc modo Iudith
laudatur, non quia mentita est Holoferni, sed propter affectum quem
habuit ad salutem populi, pro qua periculis se exposuit. Quamvis
etiam dici possit quod verba eius veritatem habent secundum aliquem
mysticum intellectum.
Ad quartum dicendum quod mendacium non solum habet rationem peccati ex
damno quod infert proximo, sed ex sua inordinatione, ut dictum est.
Non licet autem aliqua illicita inordinatione uti ad impediendum
nocumenta et defectus aliorum, sicut non licet furari ad hoc quod homo
eleemosynam faciat (nisi forte in casu necessitatis, in quo omnia sunt
communia). Et ideo non est licitum mendacium dicere ad hoc quod
aliquis alium a quocumque periculo liberet. Licet tamen veritatem
occultare prudenter sub aliqua dissimulatione, ut Augustinus dicit,
contra mendacium.
Ad quintum dicendum quod ille qui aliquid promittit, si habeat animum
faciendi quod promittit, non mentitur, quia non loquitur contra id
quod gerit in mente. Si vero non faciat quod promisit, tunc videtur
infideliter agere per hoc quod animum mutat. Potest tamen excusari ex
duobus. Uno modo, si promisit id quod est manifeste illicitum, quia
promittendo peccavit, mutando autem propositum bene facit. Alio
modo, si sint mutatae conditiones personarum et negotiorum. Ut enim
Seneca dicit, in libro de Benefic., ad hoc quod homo teneatur
facere quod promisit, requiritur quod omnia immutata permaneant,
alioquin nec fuit mendax in promittendo, quia promisit quod habebat in
mente, subintellectis debitis conditionibus; nec etiam est infidelis
non implendo quod promisit, quia eaedem conditiones non extant. Unde
et apostolus non est mentitus, qui non ivit Corinthum, quo se iturum
esse promiserat, ut dicitur II Cor. I, et hoc propter impedimenta
quae supervenerant.
Ad sextum dicendum quod operatio aliqua potest considerari dupliciter,
uno modo, secundum seipsam; alio modo, ex parte operantis.
Mendacium igitur iocosum ex ipso genere operis habet rationem
fallendi, quamvis ex intentione dicentis non dicatur ad fallendum, nec
fallat ex modo dicendi. Nec est simile de hyperbolicis aut
quibuscumque figurativis locutionibus, quae in sacra Scriptura
inveniuntur, quia, sicut Augustinus dicit, in libro contra
mendacium, quidquid figurate fit aut dicitur, non est mendacium.
Omnis enim enuntiatio ad id quod enuntiat referenda est, omne autem
figurate aut factum aut dictum hoc enuntiat quod significat eis quibus
intelligendum prolatum est.
|
|