|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omne mendacium sit
peccatum mortale. Dicitur enim in Psalm., perdes omnes qui
loquuntur mendacium, et Sap. I, os quod mentitur occidit animam.
Sed perditio et mors animae non est nisi per peccatum mortale. Ergo
omne mendacium est peccatum mortale.
2. Praeterea, omne quod est contra praeceptum Decalogi est peccatum
mortale. Sed mendacium est contra hoc praeceptum Decalogi, non
falsum testimonium dices. Ergo omne mendacium est peccatum mortale.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in I de Doct. Christ., nemo
mentiens, in eo quod mentitur, servat fidem, nam hoc utique vult, ut
cui mentitur fidem sibi habeat, quam tamen ei mentiendo non servat.
Omnis autem fidei violator iniquus est. Nullus autem dicitur fidei
violator vel iniquus propter peccatum veniale. Ergo nullum mendacium
est peccatum veniale.
4. Praeterea, merces aeterna non perditur nisi pro peccato mortali.
Sed pro mendacio perditur merces aeterna, commutata in temporale,
dicit enim Gregorius quod in remuneratione obstetricum cognoscitur quid
mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces, quae eis
potuit in aeterna vita tribui, praemissa culpa mendacii, in terrenam
est remunerationem declinata. Ergo etiam mendacium officiosum, quale
fuit obstetricum, quod videtur esse levissimum, est peccatum mortale.
5. Praeterea, Augustinus dicit, in libro contra mendacium, quod
perfectorum praeceptum est omnino non solum non mentiri, sed nec velle
mentiri. Sed facere contra praeceptum est peccatum mortale. Ergo
omne mendacium perfectorum est peccatum mortale. Pari ergo ratione et
quorumlibet aliorum, alioquin essent peioris conditionis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in V Psalm., duo sunt
genera mendaciorum in quibus non est magna culpa, sed tamen non sunt
sine culpa, cum aut iocamur, aut proximo consulendo mentimur. Sed
omne peccatum mortale habet gravem culpam. Ergo mendacium iocosum et
officiosum non sunt peccata mortalia.
Respondeo dicendum quod peccatum mortale proprie est quod repugnat
caritati, per quam anima vivit Deo coniuncta, ut dictum est. Potest
autem mendacium contrariari caritati tripliciter, uno modo, secundum
se; alio modo, secundum finem intentum; tertio modo, per accidens.
Secundum se quidem contrariatur caritati ex ipsa falsa significatione.
Quae quidem si sit circa res divinas, contrariatur caritati Dei,
cuius veritatem aliquis tali mendacio occultat vel corrumpit. Unde
huiusmodi mendacium non solum opponitur virtuti veritatis, sed etiam
virtuti fidei et religionis. Et ideo hoc mendacium est gravissimum,
et mortale. Si vero falsa significatio sit circa aliquid cuius
cognitio pertineat ad hominis bonum, puta quae pertinent ad
perfectionem scientiae et informationem morum, tale mendacium,
inquantum infert damnum falsae opinionis proximo, contrariatur caritati
quantum ad dilectionem proximi. Unde est peccatum mortale. Si vero
sit falsa opinio ex mendacio generata circa aliquid de quo non referat
utrum sic vel aliter cognoscatur, tunc ex tali mendacio non
damnificatur proximus, sicut si aliquis fallatur in aliquibus
particularibus contingentibus ad se non pertinentibus. Unde tale
mendacium secundum se non est peccatum mortale. Ratione vero finis
intenti, aliquod mendacium contrariatur caritati, puta quod dicitur
aut in iniuriam Dei, quod semper est peccatum mortale, utpote
religioni contrarium; aut in nocumentum proximi, quantum ad personam,
divitias vel famam. Et hoc etiam est peccatum mortale, cum nocere
proximo sit peccatum mortale; ex sola autem intentione peccati
mortalis, aliquis mortaliter peccat. Si vero finis intentus non sit
contrarium caritati, nec mendacium secundum hanc rationem erit peccatum
mortale, sicut apparet in mendacio iocoso, in quo intenditur aliqua
levis delectatio; et in mendacio officioso, in quo intenditur etiam
utilitas proximi. Per accidens autem potest contrariari caritati
ratione scandali, vel cuiuscumque damni consequentis. Et sic erit
etiam peccatum mortale, dum scilicet aliquis non veretur propter
scandalum publice mentiri.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae intelliguntur de
mendacio pernicioso, ut Glossa exponit, super illud Psalm., perdes
omnes qui loquuntur mendacium.
Ad secundum dicendum quod, cum omnia praecepta Decalogi ordinentur ad
dilectionem Dei et proximi, sicut supra dictum est, intantum
mendacium est contra praeceptum Decalogi inquantum est contra
dilectionem Dei et proximi. Unde signanter prohibetur contra proximum
falsum testimonium.
Ad tertium dicendum quod etiam peccatum veniale largo modo potest dici
iniquitas, inquantum est praeter aequitatem iustitiae. Unde dicitur
I Ioan. III, omne peccatum est iniquitas. Et hoc modo loquitur
Augustinus.
Ad quartum dicendum quod mendacium obstetricum potest dupliciter
considerari. Uno modo, quantum ad effectum benevolentiae in
Iudaeos, et quantum ad reverentiam divini timoris, ex quibus
commendatur in eis indoles virtutis. Et sic debetur eis remuneratio
aeterna. Unde Hieronymus exponit quod Deus aedificavit illis domos
spirituales. Alio modo potest considerari quantum ad ipsum exteriorem
actum mendacii. Quo quidem non potuerunt aeternam remunerationem
mereri, sed forte aliquam remunerationem temporalem, cuius merito non
repugnabat deformitas illius mendacii, sicut repugnabat merito
remunerationis aeternae. Et sic intelligenda sunt verba Gregorii,
non quod per illud mendacium mererentur amittere remunerationem aeternam
quam iam ex praecedenti affectu meruerant, sicut ratio procedebat.
Ad quintum dicendum quod quidam dicunt quod perfectis viris omne
mendacium est peccatum mortale. Sed hoc irrationabiliter dicitur.
Nulla enim circumstantia aggravat in infinitum nisi quae transfert in
aliam speciem. Circumstantia autem personae non trahit in aliam
speciem, nisi forte ratione alicuius annexi, puta si sit contra votum
ipsius; quod non potest dici de mendacio officioso vel iocoso. Et
ideo mendacium officiosum vel iocosum non est peccatum mortale in viris
perfectis, nisi forte per accidens, ratione scandali. Et ad hoc
potest referri quod Augustinus dicit, perfectis esse praeceptum non
solum non mentiri, sed nec velle mentiri. Quamvis hoc Augustinus non
assertive, sed sub dubitatione dicat, praemittit enim, nisi forte ita
ut perfectorum et cetera. Nec obstat quod ipsi ponuntur in statu
conservandae veritatis qui ad veritatem tenentur ex suo officio in
iudicio vel doctrina. Contra quae si mentiantur, erit mendacium quod
est peccatum mortale. In aliis autem non oportet quod mortaliter
peccent mentiendo.
|
|