|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non omnis simulatio sit
peccatum. Dicitur enim Luc. ult., quod dominus se finxit longius
ire. Et Ambrosius dicit de Abraham, in libro de patriarchis, quod
captiose loquebatur cum servulis cum dixit, Gen. XXII, ego et
puer, illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad
vos. Fingere autem et captiose loqui ad simulationem pertinet. Non
est autem dicendum quod in Christo et in Abraham fuerit peccatum.
Ergo non omnis simulatio est peccatum.
2. Praeterea, nullum peccatum est utile. Sed sicut Hieronymus
dicit, utilem simulationem, et in tempore assumendam, Iehu, regis
Israel, nos doceat exemplum, qui interfecit sacerdotes Baal fingens
se idola colere velle, ut habetur IV Reg. X. Et David immutavit
faciem suam coram Achis, rege Geth, ut habetur I Reg. XXI.
Ergo non omnis simulatio est peccatum.
3. Praeterea, bonum malo est contrarium. Si ergo simulare bonum
est malum, simulare malum erit bonum.
4. Praeterea, Isaiae III, contra quosdam dicitur, peccatum
suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Sed abscondere
peccatum ad simulationem pertinet. Ergo non uti simulatione interdum
est reprehensibile. Vitare autem peccatum nunquam est reprehensibile.
Ergo simulatio non semper est peccatum.
Sed contra est quod Isaiae XVI, super illud, in tribus annis
etc., dicit Glossa, in comparatione duorum malorum, levius est
aperte peccare quam sanctitatem simulare. Sed aperte peccare semper
est peccatum. Ergo simulatio semper est peccatum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad virtutem veritatis
pertinet ut aliquis talem se exhibeat exterius per signa exteriora
qualis est. Signa autem exteriora non solum sunt verba, sed etiam
facta. Sicut ergo veritati opponitur quod aliquis per verba exteriora
aliud significet quam quod habet apud se, quod ad mendacium pertinet;
ita etiam veritati opponitur quod aliquis per aliqua signa factorum vel
rerum aliquid de se significet contrarium eius quod in eo est, quod
proprie simulatio dicitur. Unde simulatio proprie est mendacium
quoddam in exteriorum signis factorum consistens. Non refert autem
utrum aliquis mentiatur verbo, vel quocumque alio facto, ut supra
dictum est. Unde, cum omne mendacium sit peccatum, ut supra habitum
est, consequens est etiam quod omnis simulatio est peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
quaest. Evang., non omne quod fingimus mendacium est. Sed quando
id fingimus quod nihil significat, tunc est mendacium, cum autem
fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium,
sed aliqua figura veritatis. Et subiungit exemplum de figurativis
locutionibus, in quibus fingitur quaedam res non ut asseratur ita
esse, sed eam proponimus ut figuram alterius quod asserere volumus.
Sic igitur dominus se finxit longius ire, quia composuit motum suum
quasi volentis longius ire, ad aliquid figurate significandum,
scilicet quod ipse ab eorum fide longe erat, ut Gregorius dicit;
vel, ut Augustinus dicit, quia, cum longius recessurus esset
ascendendo in caelum, per hospitalitatem quodammodo retinebatur in
terra. Abraham etiam figurate locutus est. Unde Ambrosius dicit de
Abraham quod prophetavit quod ignorabat. Ipse enim solus disponebat
redire, immolato filio, sed dominus per os eius locutus est quod
parabat. Unde patet quod neuter simulavit.
Ad secundum dicendum quod Hieronymus large utitur nomine simulationis
pro quacumque fictione. Commutatio autem faciei David fuit fictio
figuralis, sicut Glossa exponit in titulo illius Psalmi, benedicam
dominum in omni tempore. Simulationem vero Iehu non est necesse
excusari a peccato vel mendacio, quia malus fuit, utpote ab
idololatria Ieroboam non recedens. Commendatur tamen et temporaliter
remuneratur a Deo, non pro simulatione, sed pro zelo quo destruxit
cultum Baal.
Ad tertium dicendum quod quidam dicunt quod nullus potest se simulare
esse malum, quia per opera bona nullus se simulat malum; si autem
opera mala faciat, malus est. Sed haec ratio non cogit. Potest enim
aliquis se simulare malum per opera quae in se non sunt mala, sed
habent quandam speciem mali. Et tamen ipsa simulatio est mala, tum
ratione mendacii; tum ratione scandali. Et quamvis per hoc fiat
malus, non tamen fit malus illa malitia quam simulat. Et quia ipsa
simulatio secundum se mala est, non ratione eius de quo est; sive sit
de bono sive de malo, peccatum est.
Ad quartum dicendum quod sicut aliquis verbo mentitur quando significat
quod non est, non autem quando tacet quod est, quod aliquando licet;
ita etiam simulatio est quando aliquis per exteriora signa factorum vel
rerum significat aliquid quod non est, non autem si aliquis
praetermittat significare quod est. Unde aliquis potest peccatum suum
occultare absque simulatione. Et secundum hoc intelligendum est quod
Hieronymus dicit ibidem, quod secundum remedium post naufragium est
peccatum abscondere, ne scilicet exinde aliis scandalum generetur.
|
|