|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod hypocrisis non sit idem
quod simulatio. Simulatio enim consistit in quodam factorum mendacio.
Sed hypocrisis potest esse etiam si aliquis ostendat exterius quae
interius agit, secundum illud Matth. VI, cum facis eleemosynam,
noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt. Ergo hypocrisis
non est idem simulationi.
2. Praeterea, Gregorius dicit, XXXI Moral., sunt nonnulli
qui et sanctitatis habitum tenent, et perfectionis meritum exequi non
valent. Hos nequaquam credendum est in hypocritarum numerum currere,
quia aliud est infirmitate, aliud malitia peccare. Sed illi qui
tenent habitum sanctitatis et meritum perfectionis non exequuntur, sunt
simulatores, quia exterior habitus sanctitatis opera perfectionis
significat. Non ergo simulatio est idem quod hypocrisis.
3. Praeterea, hypocrisis in sola intentione consistit, dicit enim
dominus de hypocritis, Matth. XXIII, quod omnia opera sua
faciunt ut ab hominibus videantur; et Gregorius dicit, XXXI
Moral., quod nunquam quid agant, sed quomodo de actione qualibet
hominibus possint placere, considerant. Sed simulatio non consistit
in sola intentione, sed in exteriori operatione, unde super illud Iob
XXXVI, simulatores et callidi provocant iram Dei, dicit Glossa
quod simulator aliud simulat, aliud agit, castitatem praefert, et
lasciviam sequitur; ostentat paupertatem, et marsupium replet. Ergo
hypocrisis non est idem quod simulatio.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., hypocrita
Graeco sermone in Latino simulator interpretatur, qui, dum intus
malus sit, bonum se palam ostendit, hypo enim falsum, crisis iudicium
interpretatur.
Respondeo dicendum quod, sicut Isidorus dicit, ibidem, nomen
hypocritae tractum est a specie eorum qui in spectaculis contecta facie
incedunt, distinguentes vultum vario colore ut ad personae quam
simulant colorem perveniant, modo in specie viri, modo in specie
feminae, ut in ludis populum fallant. Unde Augustinus dicit, in
libro de Serm. Dom. in monte, quod sicut hypocritae simulatores
personarum aliarum, agunt partes illius quod non sunt (non enim qui
agit partes Agamemnonis, vere ipse est, sed simulat eum); sic in
Ecclesiis et in omni vita humana quisquis se vult videri quod non est,
hypocrita est, simulat enim se iustum, non exhibet. Sic dicendum est
quod hypocrisis simulatio est, non autem omnis simulatio, sed solum
illa qua quis simulat personam alterius; sicut cum peccator simulat
personam iusti.
Ad primum ergo dicendum quod opus exterius naturaliter significat
intentionem. Quando ergo aliquis per bona opera quae facit, ex suo
genere ad Dei servitium pertinentia, non quaerit Deo placere, sed
hominibus, simulat rectam intentionem, quam non habet. Unde
Gregorius dicit, XXXI Moral., quod hypocritae per causas Dei
intentioni deserviunt saeculi, quia per ipsa quoque quae se agere
sancta ostendunt, non conversionem quaerunt hominum, sed auras
favorum. Et ita simulant mendaciter intentionem rectam, quam non
habent, quamvis non simulent aliquod rectum opus quod non agant.
Ad secundum dicendum quod habitus sanctitatis, puta religionis vel
clericatus, significat statum quo quis obligatur ad opera
perfectionis. Et ideo cum quis habitum sanctitatis assumit intendens
se ad statum perfectionis transferre, si per infirmitatem deficiat,
non est simulator vel hypocrita, quia non tenetur manifestare suum
peccatum sanctitatis habitum deponendo. Si autem ad hoc sanctitatis
habitum assumeret ut se iustum ostentaret, esset hypocrita et
simulator.
Ad tertium dicendum quod in simulatione, sicut in mendacio, duo
sunt, unum quidem sicut signum, et aliud sicut signatum. Mala ergo
intentio in hypocrisi consideratur sicut signatum, quod non respondet
signo. Exteriora autem vel verba vel opera, vel quaecumque
sensibilia, considerantur in omni simulatione et mendacio sicut signa.
|
|