|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hypocrisis non opponatur
virtuti veritatis. In simulatione enim sive hypocrisi est signum et
signatum. Sed quantum ad utrumque, non videtur opponi alicui speciali
virtuti, hypocrita enim simulat quamcumque virtutem; et etiam per
quaecumque virtutis opera, puta per ieiunium, orationem et
eleemosynam, ut habetur Matth. VI. Ergo hypocrisis non opponitur
specialiter virtuti veritatis.
2. Praeterea, omnis simulatio ex aliquo dolo procedere videtur,
unde et simplicitati opponitur. Dolus autem opponitur prudentiae, ut
supra habitum est. Ergo hypocrisis, quae est simulatio. Non
opponitur veritati, sed magis prudentiae vel simplicitati.
3. Praeterea, species moralium considerantur ex fine. Sed finis
hypocrisis est acquisitio lucri vel inanis gloriae, unde super illud
Iob XXVII, quae est spes hypocritae, si avare rapiat etc.,
dicit Glossa, hypocrita, qui Latine dicitur simulator, avarus
raptor est, qui dum inique agens desiderat de sanctitate venerari,
laudem vitae rapit alienae. Cum ergo avaritia, vel inanis gloria,
non directe opponatur veritati, videtur quod nec simulatio sive
hypocrisis.
Sed contra est quia omnis simulatio est mendacium quoddam, ut dictum
est. Mendacium autem directe opponitur veritati. Ergo et simulatio
sive hypocrisis.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in X Metaphys.,
contrarietas est oppositio secundum formam, a qua scilicet res speciem
habet. Et ideo dicendum est quod simulatio sive hypocrisis potest
opponi alicui virtuti dupliciter, uno modo, directe; et alio modo,
indirecte. Directa quidem oppositio eius sive contrarietas est
attendenda secundum ipsam speciem actus, quae accipitur secundum
proprium obiectum. Unde cum hypocrisis sit quaedam simulatio qua quis
simulat se habere personam quam non habet, ut dictum est, consequens
est quod directe opponatur veritati, per quam aliquis exhibet se talem
vita et sermone qualis est, ut dicitur in IV Ethic. Indirecta
autem oppositio vel contrarietas hypocrisis potest attendi secundum
quodcumque accidens, puta secundum aliquem finem remotum, vel secundum
aliquod instrumentum actus, vel quodcumque aliud huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod hypocrita simulans aliquam virtutem,
assumit eam ut finem non quidem secundum existentiam, quasi volens eam
habere; sed secundum apparentiam, quasi volens videri eam habere. Ex
quo non habet quod opponatur illi virtuti, sed quod opponatur
veritati, inquantum vult decipere homines circa illam virtutem. Opera
autem illius virtutis non assumit quasi per se intenta, sed
instrumentaliter, quasi signa illius virtutis. Unde ex hoc non habet
directam oppositionem ad illam virtutem.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, prudentiae directe
opponitur astutia, ad quam pertinet adinvenire quasdam vias apparentes
et non existentes ad propositum consequendum. Executio autem astutiae
est proprie per dolum in verbis, per fraudem autem in factis. Et
sicut astutia se habet ad prudentiam, ita dolus et fraus ad
simplicitatem. Dolus autem vel fraus ordinatur ad decipiendum
principaliter, et quandoque secundario ad nocendum. Unde ad
simplicitatem pertinet directe se praeservare a deceptione. Et
secundum hoc, ut supra dictum est, virtus simplicitatis est eadem
virtuti veritatis, sed differt sola ratione, quia veritas dicitur
secundum quod signa concordant signatis; simplicitas autem dicitur
secundum quod non tendit in diversa, ut scilicet aliud intendat
interius, aliud praetendat exterius.
Ad tertium dicendum quod lucrum vel gloria est finis remotus
simulatoris, sicut et mendacis. Unde ex hoc fine speciem non
sortitur, sed ex fine proximo, qui est ostendere se alium quam sit.
Unde quandoque contingit quod aliquis fingit de se magna, nullius
alterius gratia, sed sola libidine simulandi, sicut philosophus
dicit, in IV Ethic., et sicut etiam supra de mendacio dictum est.
|
|