|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod hypocrisis semper sit
peccatum mortale. Dicit enim Hieronymus, Isaiae XVI, in
Glossa, quod in comparatione duorum malorum, levius est aperte
peccare quam sanctitatem simulare. Et super illud Iob I, sicut
autem domino placuit etc., dicit Glossa quod simulata aequitas non
est aequitas, sed duplicatum peccatum. Et super illud Thren. IV,
maior effecta est iniquitas populi mei peccato Sodomorum, dicit
Glossa, scelera animae planguntur quae in hypocrisim labitur, cuius
maior est iniquitas peccato Sodomorum. Peccata autem Sodomorum sunt
peccata mortalia. Ergo et hypocrisis semper est peccatum mortale.
2. Praeterea, Gregorius dicit, XXXI Moral., quod hypocritae
ex malitia peccant. Sed hoc est gravissimum, quod pertinet ad
peccatum in spiritum sanctum. Ergo hypocrita semper mortaliter
peccat.
3. Praeterea, nullus meretur iram Dei et exclusionem a Dei visione
nisi propter peccatum mortale. Sed per hypocrisim aliquis meretur iram
Dei, secundum illud Iob XXXVI, simulatores et callidi provocant
iram Dei. Excluditur etiam hypocrita a visione Dei, secundum illud
Iob XIII, non veniet in conspectu eius omnis hypocrita. Ergo
hypocrisis semper est peccatum mortale.
1. Sed contra est quia hypocrisis est mendacium operis, cum sit
simulatio quaedam. Non autem omne mendacium oris est peccatum
mortale. Ergo nec omnis hypocrisis.
2. Praeterea, intentio hypocritae est ad hoc quod videatur bonus.
Sed hoc non opponitur caritati. Ergo hypocrisis non est secundum se
peccatum mortale.
3. Praeterea, hypocrisis nascitur ex inani gloria, ut Gregorius
dicit, XXXI Moral. Sed inanis gloria non semper est peccatum
mortale. Ergo neque hypocrisis.
Respondeo dicendum quod in hypocrisi duo sunt, scilicet defectus
sanctitatis, et simulatio ipsius. Si ergo hypocrita dicatur ille
cuius intentio fertur ad utrumque, ut scilicet aliquis non curet
sanctitatem habere, sed solum sanctus apparere, sicut consuevit accipi
in sacra Scriptura, sic manifestum est quod est peccatum mortale.
Nullus enim privatur totaliter sanctitate nisi per peccatum mortale.
Si autem dicatur hypocrita ille qui intendit simulare sanctitatem, a
qua deficit per peccatum mortale, tunc, quamvis sit in peccato
mortali, ex quo privatur sanctitate; non tamen semper ipsa simulatio
est ei in peccatum mortale, sed quandoque veniale. Quod discernendum
est ex fine. Qui si repugnat caritati Dei vel proximi, erit peccatum
mortale, puta cum simulat sanctitatem ut falsam doctrinam disseminet,
vel ut adipiscatur ecclesiasticam dignitatem indignus, vel quaecumque
alia temporalia bona in quibus finem constituit. Si vero finis
intentus non repugnet caritati, erit peccatum veniale, puta cum
aliquis in ipsa fictione delectatur, de quo philosophus dicit, in IV
Ethic., quod magis videtur vanus quam malus. Eadem enim ratio est
de mendacio et simulatione. Contingit tamen quandoque quod aliquis
simulat perfectionem sanctitatis, quae non est de necessitate salutis.
Et talis simulatio nec semper est peccatum mortale, nec semper est cum
peccato mortali.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|