|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod iactantia non opponatur
virtuti veritatis. Veritati enim opponitur mendacium. Sed quandoque
potest esse iactantia etiam sine mendacio, sicut cum aliquis
excellentiam suam ostentat, dicitur enim Esther I, quod Assuerus
fecit grande convivium, ut ostenderet divitias gloriae suae ac regni
sui, ac magnitudinem atque iactantiam potentiae suae. Ergo iactantia
non opponitur virtuti veritatis.
2. Praeterea, iactantia ponitur a Gregorio, XXIII Moral.,
una de quatuor speciebus superbiae, cum scilicet quis iactat se habere
quod non habet. Unde dicitur Ierem. XLVIII, audivimus
superbiam Moab, superbus est valde. Sublimitatem eius et arrogantiam
et superbiam et altitudinem cordis illius ego scio, ait dominus,
iactantiam eius, et quod non sit iuxta eam virtus eius. Et XXXI
Moral., dicit Gregorius quod iactantia oritur ex inani gloria.
Superbia autem et inanis gloria opponuntur virtuti humilitatis. Ergo
iactantia non opponitur veritati, sed humilitati.
3. Praeterea, iactantia ex divitiis causari videtur, unde dicitur
Sap. V, quid nobis profuit superbia? Aut quid divitiarum iactantia
contulit nobis? Sed superfluitas divitiarum videtur pertinere ad
peccatum avaritiae, quod opponitur iustitiae vel liberalitati. Non
ergo iactantia opponitur veritati.
Sed contra est quod philosophus, in II et IV Ethic., iactantiam
opponit veritati.
Respondeo dicendum quod iactantia proprie importare videtur quod homo
verbis se extollat, illa enim quae homo vult longe iactare, in altum
elevat. Tunc autem proprie aliquis se extollit, quando de se supra se
aliquid dicit. Quod quidem contingit dupliciter. Quandoque enim
aliquis loquitur de se, non quidem supra id quod in se est, sed supra
id quod de eo homines opinantur quod apostolus refugiens dicit, II ad
Cor. XII, parco, ne quis me existimet supra id quod videt in me,
aut audit aliquid ex me. Alio modo aliquis per verba se extollit
loquens de se supra id quod in se est secundum rei veritatem. Et quia
magis est aliquid iudicandum secundum quod in se est quam secundum quod
est in opinione aliorum, inde est quod magis proprie dicitur iactantia
quando aliquis effert se supra id quod in ipso est, quam quando effert
se supra id quod est in opinione aliorum, quamvis utroque modo
iactantia dici possit. Et ideo iactantia proprie dicta opponitur
veritati per modum excessus.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de iactantia secundum
quod excedit opinionem.
Ad secundum dicendum quod peccatum iactantiae potest considerari
dupliciter. Uno modo, secundum speciem actus. Et sic opponitur
veritati, ut dictum est. Alio modo, secundum causam suam, ex qua,
etsi non semper, tamen frequentius accidit. Et sic procedit quidem ex
superbia sicut ex causa interius motiva et impellente, ex hoc enim quod
aliquis interius per arrogantiam supra seipsum elevatur, sequitur
plerumque quod exterius maiora quaedam de se iactet; licet quandoque
non ex arrogantia, sed ex quadam vanitate aliquis ad iactantiam
procedat, et in hoc delectetur quia talis est secundum habitum. Et
ideo arrogantia, per quam aliquis supra seipsum extollitur, est
superbiae species, non tamen est idem iactantiae, sed, ut
frequentius, eius causa, et propter hoc Gregorius iactantiam ponit
inter superbiae species. Tendit autem iactator plerumque ad hoc quod
gloriam consequatur per suam iactantiam. Et ideo, secundum
Gregorium, ex inani gloria oritur secundum rationem finis.
Ad tertium dicendum quod opulentia etiam iactantiam causat dupliciter.
Uno modo, occasionaliter, inquantum de divitiis aliquis superbit.
Unde et signanter, Prov. VIII, opes dicuntur superbae. Alio
modo, per modum finis, quia, ut dicitur in IV Ethic., aliqui
seipsos iactant non solum propter gloriam, sed etiam propter lucrum,
qui de seipsis fingunt ea ex quibus lucrari possint, puta quod sint
medici, vel sapientes et divini.
|
|