|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod iactantia sit peccatum
mortale. Dicitur enim Prov. XXVIII, qui se iactat et
dilatat, iurgia concitat. Sed concitare iurgia est peccatum mortale,
detestatur enim Deus eos qui seminant discordias, ut habetur Prov.
VI. Ergo iactantia est peccatum mortale.
2. Praeterea, omne quod prohibetur in lege Dei est peccatum
mortale. Sed super illud Eccli. VI, non te extollas in
cogitatione tua, dicit Glossa, iactantiam et superbiam prohibet.
Ergo iactantia est peccatum mortale.
3. Praeterea, iactantia est mendacium quoddam. Non est autem
mendacium officiosum vel iocosum. Quod patet ex fine mendacii.
Quia, ut philosophus dicit, in IV Ethic., iactator fingit de se
maiora existentibus, quandoque nullius gratia, quandoque autem gratia
gloriae vel honoris, quandoque autem gratia argenti, et sic patet quod
neque est mendacium iocosum, neque officiosum. Unde relinquitur quod
semper sit perniciosum. Videtur ergo semper esse peccatum mortale.
Sed contra est quod iactantia oritur ex inani gloria, secundum
Gregorium, XXXI Moral. Sed inanis gloria non semper est
peccatum mortale, sed quandoque veniale, quod vitare est valde
perfectorum, dicit enim Gregorius quod valde perfectorum est sic
ostenso opere auctoris gloriam quaerere ut de illata laude privata
nesciant exultatione gaudere. Ergo iactantia non semper est peccatum
mortale.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum mortale est
quod caritati contrariatur. Dupliciter ergo iactantia considerari
potest. Uno modo, secundum se, prout est mendacium quoddam. Et sic
quandoque est peccatum mortale, quandoque veniale. Mortale quidem,
quando aliquis iactanter de se profert quod est contra gloriam Dei,
sicut ex persona regis Tyri dicitur Ezech. XXVIII, elevatum
est cor tuum, et dixisti, Deus ego sum. Vel etiam contra caritatem
proximi, sicut cum aliquis, iactando seipsum, prorumpit in
contumelias aliorum; sicut habetur Luc. XVIII de Pharisaeo,
qui dicebat, non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti,
adulteri, velut etiam hic publicanus. Quandoque vero est peccatum
veniale, quando scilicet aliquis de se talia iactat quae neque sunt
contra Deum, neque contra proximum. Alio modo potest considerari
secundum suam causam, scilicet superbiam, vel appetitum lucri aut
inanis gloriae. Et sic, si procedat ex superbia vel inani gloria quae
sit peccatum mortale, etiam ipsa iactantia erit peccatum mortale.
Alioquin erit peccatum veniale. Sed quando aliquis prorumpit in
iactantiam propter appetitum lucri, hoc videtur iam pertinere ad
proximi deceptionem et damnum. Et ideo talis iactantia magis est
peccatum mortale. Unde et philosophus dicit, in IV Ethic., quod
turpior est qui se iactat causa lucri quam qui se iactat causa gloriae
vel honoris. Non tamen semper est peccatum mortale, quia potest esse
tale lucrum ex quo alius non damnificatur.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui se iactat ad hoc quod iurgia
concitet, peccat mortaliter. Sed quandoque contingit quod iactantia
est causa iurgiorum non per se, sed per accidens. Unde ex hoc
iactantia non est peccatum mortale.
Ad secundum dicendum quod Glossa illa loquitur de iactantia secundum
quod procedit ex superbia prohibita, quae est peccatum mortale.
Ad tertium dicendum quod non semper iactantia importat mendacium
perniciosum, sed solum quando est contra caritatem Dei aut proximi,
aut secundum se aut secundum causam suam. Quod autem aliquis se iactet
quasi hoc ipso delectatus, est quiddam vanum, ut philosophus dicit.
Unde reducitur ad mendacium iocosum, nisi forte hoc divinae dilectioni
praeferret, ut propter hoc Dei praecepta contemneret; sic enim esset
contra caritatem Dei, in quo solo mens nostra debet quiescere sicut in
ultimo fine. Videtur autem ad mendacium officiosum pertinere cum
aliquis ad hoc se iactat ut gloriam vel lucrum acquirat, dummodo hoc
sit sine damno aliorum; quia hoc iam pertineret ad mendacium
perniciosum.
|
|