|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ironia, per quam aliquis
minora de se fingit, non sit peccatum. Nullum enim peccatum procedit
ex divina confortatione. Ex qua procedit quod aliquis de se minora
dicat, secundum illud Prov. XXX, visio quam locutus est vir cum
quo est Deus, et qui, Deo secum morante confortatus, ait,
stultissimus sum virorum. Et Amos VII dicitur, respondit Amos,
non sum propheta. Ergo ironia, per quam aliquis minora de se dicit,
non est peccatum.
2. Praeterea, Gregorius dicit, in epistola ad Augustinum
Anglorum episcopum, bonarum mentium est ibi suas culpas agnoscere ubi
culpa non est. Sed omne peccatum repugnat bonitati mentis. Ergo
ironia non est peccatum.
3. Praeterea, fugere superbiam non est peccatum. Sed aliqui minora
de seipsis dicunt fugientes tumidum, ut philosophus dicit, IV
Ethic. Ergo ironia non est peccatum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de verbis Apost.,
cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator antequam
mentireris, mentiendo efficeris.
Respondeo dicendum quod hoc quod aliqui minora de se dicant, potest
contingere dupliciter. Uno modo, salva veritate, dum scilicet maiora
quae sunt in seipsis, reticent; quaedam vero minora detegunt et de se
proferunt, quae tamen in se esse recognoscunt. Et sic minora de se
dicere non pertinet ad ironiam, nec est peccatum secundum genus suum,
nisi per alicuius circumstantiae corruptionem. Alio modo aliquis dicit
minora a veritate declinans, puta cum asserit de se aliquid vile quod
in se non recognoscit; aut cum negat de se aliquid magnum quod tamen
percipit in seipso esse. Et sic pertinet ad ironiam, et est semper
peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod duplex est sapientia, et duplex
stultitia. Est enim quaedam sapientia secundum Deum, quae humanam
vel mundanam stultitiam habet adiunctam, secundum illud I ad Cor.
III, si quis inter vos sapiens videtur esse in hoc saeculo, stultus
fiat, ut sit sapiens. Alia vero est sapientia mundana, quae, ut
ibidem subditur. Stultitia est apud Deum. Ille ergo qui a Deo
confortatur. Confitetur se esse stultissimum secundum reputationem
humanam, quia scilicet mundana contemnit, quae hominum sapientia
quaerit. Unde et ibidem subditur, et sapientia hominum non est
mecum, et postea subdit, et novi sanctorum scientiam. Vel potest
dici sapientia hominum esse quae humana ratione acquiritur, sapientia
vero sanctorum quae ex divina inspiratione habetur. Amos autem negavit
se esse prophetam origine, quia scilicet non erat de genere
prophetarum. Unde et ibidem subdit, nec filius prophetae.
Ad secundum dicendum quod ad bonitatem mentis pertinet ut homo ad
iustitiae perfectionem tendat. Et ideo in culpam reputat non solum si
deficiat a communi iustitia, quod vere culpa est, sed etiam si
deficiat a iustitiae perfectione, quod quandoque culpa non est. Non
autem culpam dicit quod pro culpa non recognoscit, quod ad ironiae
mendacium pertineret.
Ad tertium dicendum quod homo non debet unum peccatum facere ut aliud
vitet. Et ideo non debet mentiri qualitercumque ut vitet superbiam.
Unde Augustinus dicit, super Ioan., non ita caveatur arrogantia ut
veritas relinquatur. Et Gregorius dicit quod incaute sunt humiles qui
se mentiendo illaqueant.
|
|