|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ironia non sit minus
peccatum quam iactantia. Utrumque enim est peccatum inquantum declinat
a veritate, quae est aequalitas quaedam. Sed ab aequalitate non magis
declinat qui excedit quam qui diminuit. Ergo ironia non est minus
peccatum quam iactantia.
2. Praeterea, secundum philosophum, ironia quandoque iactantia
est. Iactantia autem non est ironia. Ergo ironia est gravius
peccatum quam iactantia.
3. Praeterea, Prov. XXVI dicitur, quando submiserit vocem
suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiae sunt in corde
illius. Sed submittere vocem pertinet ad ironiam. Ergo in ea est
multiplex nequitia.
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod irones
et minus dicentes gratiores secundum mores videntur.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, unum mendacium est
gravius altero, quandoque quidem ex materia de qua est, sicut
mendacium quod fit in doctrina religionis est gravissimum, quandoque
autem ex motivo ad peccandum, sicut mendacium perniciosum est gravius
quam officiosum vel iocosum. Ironia autem et iactantia circa idem
mentiuntur, vel verbis vel quibuscumque exterioribus signis, scilicet
circa conditionem personae. Unde quantum ad hoc aequalia sunt. Sed
ut plurimum iactantia ex turpiori motivo procedit, scilicet ex appetitu
lucri vel honoris, ironia vero ex hoc quod fugit, licet inordinate,
per elationem aliis gravis esse. Et secundum hoc philosophus dicit
quod iactantia est gravius peccatum quam ironia. Contingit tamen
quandoque quod aliquis minora de se fingit ex aliquo alio motivo, puta
ad dolose decipiendum. Et tunc ironia est gravior.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de ironia et iactantia
secundum quod mendacii gravitas consideratur ex seipso, vel ex materia
eius. Sic enim dictum est quod aequalitatem habent.
Ad secundum dicendum quod duplex est excellentia, una quidem in
temporalibus rebus; alia vero in spiritualibus. Contingit autem
quandoque quod aliquis per exteriora signa vel per verba praetendit
quidem defectum in exterioribus rebus, puta per aliquam vestem abiectam
aut per aliquid huiusmodi, et per hoc ipsum intendit ostentare aliquam
excellentiam spiritualem, sicut dominus de quibusdam dicit, Matth.
VI, quod exterminant facies suas ut appareant hominibus ieiunantes.
Unde isti simul incurrunt vitium ironiae et iactantiae (tamen secundum
diversa), et propter hoc gravius peccant. Unde et philosophus
dicit, in IV Ethic., quod et superabundantia et valde defectus
iactantium est. Propter quod et de Augustino legitur quod neque
vestes nimis pretiosas, neque nimis abiectas habere volebat, quia in
utroque homines suam gloriam quaerunt.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur Eccli. XIX, est qui
nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo. Et secundum
hoc, Salomon loquitur de eo qui ex dolosa humilitate vocem suam
submittit.
|
|