|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod amicitia non sit
specialis virtus. Dicit enim philosophus, in VIII Ethic., quod
amicitia perfecta est quae est propter virtutem. Quaelibet autem
virtus est amicitiae causa, quia bonum omnibus est amabile, ut
Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Ergo amicitia non est
specialis virtus, sed consequens omnem virtutem.
2. Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., de tali amico,
quod non in amando vel inimicando recipit singula ut oportet. Sed quod
aliquis signa amicitiae ostendat ad eos quos non amat, videtur
pertinere ad simulationem, quae repugnat virtuti. Ergo huiusmodi
amicitia non est virtus.
3. Praeterea, virtus in medietate constituitur prout sapiens
determinabit, sicut dicitur in II Ethic. Sed Eccle. VII
dicitur, cor sapientum ubi tristitia, et cor stultorum ubi laetitia,
unde ad virtuosum pertinet maxime a delectatione sibi cavere, ut
dicitur II Ethic. Haec autem amicitia per se quidem desiderat
condelectare, contristare autem reveretur, ut philosophus dicit, in
IV Ethic. Ergo huiusmodi amicitia non est virtus.
Sed contra, praecepta legis dantur de actibus virtutum. Sed Eccli.
IV dicitur, congregationi pauperum affabilem te facito. Ergo
affabilitas, quae hic amicitia dicitur, est quaedam specialis virtus.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, cum virtus ordinetur ad
bonum, ubi occurrit specialis ratio boni, ibi oportet esse specialem
rationem virtutis. Bonum autem in ordine consistit, sicut supra
dictum est. Oportet autem hominem convenienter ad alios homines
ordinari in communi conversatione, tam in factis quam in dictis, ut
scilicet ad unumquemque se habeat secundum quod decet. Et ideo oportet
esse quandam specialem virtutem quae hanc convenientiam ordinis
observet. Et haec vocatur amicitia sive affabilitas.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus in libro Ethicorum de duplici
amicitia loquitur. Quarum una consistit principaliter in affectu quo
unus alium diligit. Et haec potest consequi quamcumque virtutem.
Quae autem ad hanc amicitiam pertinent, supra de caritate dicta sunt.
Aliam vero amicitiam ponit quae consistit in solis exterioribus verbis
vel factis. Quae quidem non habet perfectam rationem amicitiae, sed
quandam eius similitudinem, inquantum scilicet quis decenter se habet
ad illos cum quibus conversatur.
Ad secundum dicendum quod omnis homo naturaliter omni homini est amicus
quodam generali amore, sicut etiam dicitur Eccli. XIII, quod
omne animal diligit simile sibi. Et hunc amorem repraesentant signa
amicitiae quae quis exterius ostendit in verbis vel factis etiam
extraneis et ignotis. Unde non est ibi simulatio. Non enim ostendit
eis signa perfectae amicitiae, quia non eodem modo se habet
familiariter ad extraneos sicut ad eos qui sunt sibi speciali amicitia
iuncti.
Ad tertium dicendum quod cor sapientum dicitur esse ubi tristitia non
quidem ut ipse proximo tristitiam inferat, dicit enim apostolus, si
propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem
ambulas, sed ut contristantibus consolationem ferat, secundum illud
Eccli. VII, non desis plorantibus in consolationem, et cum
lugentibus ambula. Cor autem stultorum est ubi laetitia, non quidem
ut ipsi alios laetificent, sed ut ipsi aliorum laetitia perfruantur.
Pertinet ergo ad sapientem ut condelectationem afferat his cum quibus
conversatur, non quidem lascivam, quam virtus cavet, sed honestam;
secundum illud Psalm., ecce quam bonum et quam iucundum habitare
fratres in unum. Quandoque tamen, propter aliquod bonum consequens
vel propter aliquod malum excludendum, non refugiet virtuosus eos
quibus convivit contristare, ut philosophus dicit, IV Ethic. Unde
et apostolus dicit, II ad Cor. VII, si contristavi vos in
epistola, non me poenitet, et postea, gaudeo, non quia contristati
estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Et ideo his qui
sunt proni ad peccandum non debemus hilarem vultum ostendere ad eos
delectandum, ne videamur eorum peccato consentire et quodammodo
peccandi audaciam ministrare. Unde dicitur Eccli. VII, filiae
tibi sunt, serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam
ad illas.
|
|