|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod huiusmodi amicitia non
sit pars iustitiae. Ad iustitiam enim pertinet reddere debitum
alteri. Sed hoc non pertinet ad hanc virtutem, sed solum
delectabiliter aliis convivere. Ergo huiusmodi virtus non est pars
iustitiae.
2. Praeterea, secundum philosophum, in IV Ethic., huiusmodi
virtus consistit circa delectationem vel tristitiam quae est in
convictu. Sed moderari maximas delectationes pertinet ad
temperantiam, ut supra habitum est. Ergo haec virtus magis est pars
temperantiae quam iustitiae.
3. Praeterea, aequalia inaequalibus exhibere contra iustitiam est,
ut supra habitum est. Sed sicut philosophus dicit, in IV Ethic.,
haec virtus similiter ad ignotos et notos, et consuetos et inconsuetos
operatur. Ergo haec virtus non est pars iustitiae, sed magis ei
contrariatur.
Sed contra est quod Macrobius ponit amicitiam partem iustitiae.
Respondeo dicendum quod haec virtus est pars iustitiae, inquantum
adiungitur ei sicut principali virtuti. Convenit enim cum iustitia in
hoc quod ad alterum est, sicut et iustitia. Deficit autem a ratione
iustitiae, quia non habet plenam debiti rationem, prout aliquis alteri
obligatur vel debito legali, ad cuius solutionem lex cogit, vel etiam
aliquo debito proveniente ex aliquo beneficio suscepto, sed solum
attendit quoddam debitum honestatis, quod magis est ex parte ipsius
virtuosi quam ex parte alterius, ut scilicet faciat alteri quod decet
eum facere.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, quia homo
naturaliter est animal sociale, debet ex quadam honestate veritatis
manifestationem aliis hominibus, sine qua societas hominum durare non
posset. Sicut autem non posset vivere homo in societate sine
veritate, ita nec sine delectatione, quia sicut philosophus dicit, in
VIII Ethic., nullus potest per diem morari cum tristi, neque cum
non delectabili. Et ideo homo tenetur ex quodam debito naturali
honestatis ut homo aliis delectabiliter convivat, nisi propter aliquam
causam necesse sit aliquando alios utiliter contristare.
Ad secundum dicendum quod ad temperantiam pertinet refrenare
delectationes sensibiles. Sed haec virtus consistit circa
delectationes in convictu, quae ex ratione proveniunt, inquantum unus
ad alterum decenter se habet. Et has delectationes non oportet
refrenare tanquam noxias.
Ad tertium dicendum quod verbum illud philosophi non est intelligendum
quod aliquis eodem modo debeat colloqui et convivere notis et ignotis,
quia, ut ipse ibidem subdit, non similiter convenit consuetos et
extraneos curare aut contristare. Sed in hoc attenditur similitudo,
quod ad omnes oportet facere quod decet.
|
|