|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod adulatio non sit
peccatum. Adulatio enim consistit in quodam sermone laudis alteri
exhibito intentione placendi. Sed laudare aliquem non est malum,
secundum illud Prov. ult., surrexerunt filii eius et beatissimam
praedicaverunt, vir eius, et laudavit eam. Similiter etiam velle
placere aliis non est malum, secundum illud I ad Cor. X, per omnia
omnibus placeo. Ergo adulatio non est peccatum.
2. Praeterea, bono malum est contrarium, et similiter vituperium
laudi. Sed vituperare malum non est peccatum. Ergo neque laudare
bonum, quod videtur ad adulationem pertinere. Ergo adulatio non est
peccatum.
3. Praeterea, adulationi detractio contrariatur. Unde Gregorius
dicit quod remedium contra adulationem est detractio. Sciendum est,
inquit, quod ne immoderatis laudibus elevemur, plerumque nostri
rectoris moderamine detractionibus lacerari permittimur, ut quos vox
laudantis elevat, lingua detrahentis humiliet. Sed detractio est
malum, ut supra habitum est. Ergo adulatio est bonum.
Sed contra est quod super illud Ezech. XIII, vae, qui consuunt
pulvillos sub omni cubito manus, dicit Glossa, idest, suavem
adulationem. Ergo adulatio est peccatum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, amicitia praedicta,
vel affabilitas, etsi principaliter delectare intendat eos quibus
convivit, tamen, ubi necesse est propter aliquod bonum exequendum vel
malum vitandum, non veretur contristare. Si ergo aliquis in omnibus
velit ad delectationem alteri loqui, excedit modum in delectando, et
ideo peccat per excessum. Et si quidem hoc faciat sola intentione
delectandi, vocatur placidus, secundum philosophum, si autem hoc
faciat intentione alicuius lucri consequendi, vocatur blanditor sive
adulator. Communiter tamen nomen adulationis solet attribui omnibus
qui supra debitum modum virtutis volunt alios verbis vel factis
delectare in communi conversatione.
Ad primum ergo dicendum quod laudare aliquem contingit et bene et
male, prout scilicet debitae circumstantiae vel servantur vel
praetermittuntur. Si enim aliquis aliquem velit delectare laudando ut
ex hoc eum consoletur ne in tribulationibus deficiat, vel etiam ut in
bono proficere studeat, aliis debitis circumstantiis observatis,
pertinebit hoc ad praedictam virtutem amicitiae. Pertinet autem ad
adulationem si aliquis velit aliquem laudare in quibus non est
laudandus, quia forte mala sunt, secundum illud, laudatur peccator in
desideriis animae suae; vel quia non sunt certa, secundum illud
Eccli. XXVII, ante sermonem ne laudes virum, et iterum Eccli.
XI, non laudes virum in specie sua; vel etiam si timeri possit ne
humana laude ad inanem gloriam provocetur, unde dicitur Eccli. XI,
ante mortem ne laudes hominem. Similiter etiam velle placere hominibus
propter caritatem nutriendam, et ut in eis homo spiritualiter proficere
possit, laudabile est. Quod autem aliquis velit placere hominibus
propter inanem gloriam vel propter lucrum, vel etiam in malis, hoc
esset peccatum, secundum illud Psalm., Deus dissipavit ossa eorum
qui hominibus placent. Et apostolus dicit, ad Galat. I, si adhuc
hominibus placerem, Christi servus non essem.
Ad secundum dicendum quod etiam vituperare malum, si non adhibeantur
debitae circumstantiae, est vitiosum. Et similiter laudare bonum.
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet duo vitia esse contraria. Et
ideo sicut detractio est malum, ita et adulatio. Quae ei contrariatur
quantum ad ea quae dicuntur, non autem directe quantum ad finem, quia
adulator quaerit delectationem eius cui adulatur; detractor autem non
quaerit eius contristationem, cum aliquando occulte detrahat, sed
magis quaerit eius infamiam.
|
|