|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod adulatio sit peccatum
mortale. Quia secundum Augustinum, in Enchirid., malum dicitur
quia nocet. Sed adulatio maxime nocet, secundum illud Psalm.,
quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus
benedicitur, exacerbavit dominum peccator. Et Hieronymus dicit quod
nihil est quod tam facile corrumpat mentes hominum quam adulatio. Et
super illud Psalm., convertantur statim erubescentes, dicit
Glossa, plus nocet lingua adulatoris quam gladius persecutoris. Ergo
adulatio est gravissimum peccatum.
2. Praeterea, quicumque verbis alii nocet, non minus nocet sibi
quam aliis, unde dicitur in Psalm., gladius eorum intret in corda
ipsorum. Sed ille qui alteri adulatur, inducit eum ad peccandum
mortaliter, unde super illud Psalm., oleum peccatoris non impinguet
caput meum, dicit Glossa, falsa laus adulatoris mentes a rigore
veritatis emollit ad noxia. Ergo multo magis adulator in se mortaliter
peccat.
3. Praeterea, in decretis scribitur, dist. XLVI, clericus qui
adulationibus et proditionibus vacare deprehenditur, degradetur ab
officio. Sed talis poena non infligitur nisi pro peccato mortali.
Ergo adulatio est peccatum mortale.
Sed contra est quod Augustinus, in Serm. de Purgat., inter
peccata minuta numerat, si quis cuiquam maiori personae, aut ex
voluntate aut ex necessitate, adulari voluerit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, peccatum mortale est
quod contrariatur caritati. Adulatio autem quandoque quidem caritati
contrariatur, quandoque autem non. Contrariatur siquidem caritati
tripliciter. Uno modo, ratione ipsius materiae, puta cum aliquis
laudat alicuius peccatum. Hoc enim contrariatur dilectioni Dei,
contra cuius iustitiam homo loquitur, et contra dilectionem proximi,
quem in peccato fovet. Unde est peccatum mortale, secundum illud
Isaiae V, vae, qui dicunt malum bonum. Alio modo, ratione
intentionis, puta cum aliquis adulatur alicui ad hoc quod fraudulenter
ei noceat, vel corporaliter vel spiritualiter. Et hoc etiam est
peccatum mortale. Et de hoc habetur Prov. XXVII, meliora sunt
vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula. Tertio modo, per
occasionem, sicut cum laus adulatoris fit alteri occasio peccandi, et
praeter adulatoris intentionem. Et in hoc considerare oportet utrum
sit occasio data vel accepta, et qualis ruina subsequatur, sicut
potest patere ex his quae supra de scandalo dicta sunt. Si autem
aliquis ex sola aviditate delectandi alios, vel etiam ad evitandum
aliquod malum vel consequendum aliquid in necessitate, alicui adulatus
fuerit, non est contra caritatem. Unde non est peccatum mortale, sed
veniale.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae loquuntur de adulatore
qui laudat peccatum alicuius. Talis enim adulatio dicitur plus nocere
quam gladius persecutoris, quia in potioribus bonis nocet, scilicet in
spiritualibus. Non enim nocet ita efficaciter, quia gladius
persecutoris effective occidit, quasi sufficiens causa mortis; nullus
autem potest esse alteri sufficiens causa peccandi, ut ex supra dictis
patet.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de eo qui adulatur
intentione nocendi. Ille enim plus nocet sibi quam aliis, quia sibi
nocet tanquam sufficiens causa peccandi, aliis autem occasionaliter
tantum.
Ad tertium dicendum quod auctoritas illa loquitur de eo qui proditorie
alteri adulatur ut eum decipiat.
|
|