|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod litigium non opponatur
virtuti amicitiae vel affabilitatis. Litigium enim ad discordiam
pertinere videtur, sicut et contentio. Sed discordia opponitur
caritati, sicut dictum est. Ergo et litigium.
2. Praeterea, Prov. XXVI dicitur, homo iracundus incendit
litem. Sed iracundia opponitur mansuetudini. Ergo et lis, sive
litigium.
3. Praeterea, Iac. IV dicitur, unde bella et lites in vobis?
Nonne ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris?
Sed sequi concupiscentias videtur opponi temperantiae. Ergo videtur
quod litigium non opponatur amicitiae, sed temperantiae.
Sed contra est quod philosophus, in IV Ethic., litigium opponit
amicitiae.
Respondeo dicendum quod proprie litigium in verbis consistit, cum
scilicet unus verbis alterius contradicit. In qua quidem
contradictione duo possunt attendi. Quandoque enim contingit
contradictio propter personam dicentis cui contradicens consentire
recusat propter defectum amoris animos unientis. Et hoc videtur ad
discordiam pertinere, caritati contrariam. Quandoque vero
contradictio oritur ratione personae quam aliquis contristare non
veretur. Et sic fit litigium, quod praedictae amicitiae vel
affabilitati opponitur, ad quam pertinet delectabiliter aliis
convivere. Unde philosophus dicit, in IV Ethic., quod illi qui
ad omnia contrariantur causa eius quod est contristare, neque
quodcumque curantes, discoli et litigiosi vocantur.
Ad primum ergo dicendum quod contentio magis proprie pertinet ad
contradictionem discordiae, litigium autem ad contradictionem quae fit
intentione contristandi.
Ad secundum dicendum quod directa oppositio vitiorum ad virtutes non
attenditur secundum causas, cum contingat unum vitium ex diversis
causis oriri, sed attenditur secundum speciem actus. Licet autem
quandoque litigium ex ira oriatur, potest tamen ex multis aliis causis
oriri. Unde non oportet quod directe opponatur mansuetudini.
Ad tertium dicendum quod Iacobus loquitur ibi de concupiscentia
secundum quod est generale malum, ex quo omnia vitia oriuntur, prout
dicit Glossa Rom. VII, bona est lex, quae, dum concupiscentiam
prohibet, omne malum prohibet.
|
|