|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod litigium sit minus
peccatum quam contrarium vitium, scilicet placiditatis vel
adulationis. Quanto enim aliquod peccatum plus nocet, tanto peius
esse videtur. Sed adulatio plus nocet quam litigium, dicitur enim
Isaiae III, popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te
decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Ergo adulatio est
gravius peccatum quam litigium.
2. Praeterea, in adulatione videtur esse quaedam dolositas, quia
aliud adulator dicit ore, aliud habet in corde. Litigiosus autem
caret dolo, quia manifeste contradicit. Ille autem qui cum dolo
peccat, turpior est, ut philosophus dicit, in VII Ethic. Ergo
gravius peccatum est adulatio quam litigium.
3. Praeterea, verecundia est timor de turpi, ut patet per
philosophum, in IV Ethic. Sed magis verecundatur homo esse
adulator quam litigiosus. Ergo litigium est minus peccatum quam
adulatio.
Sed contra est quod tanto aliquod peccatum videtur esse gravius quanto
spirituali statui magis repugnat. Sed litigium magis repugnare videtur
spirituali, dicitur enim I ad Tim. III, quod oportet episcopum
non litigiosum esse; et II ad Tim. II, servum domini non oportet
litigare. Ergo litigium videtur esse gravius peccatum.
Respondeo dicendum quod de utroque istorum peccatorum loqui possumus
dupliciter. Uno modo, considerando speciem utriusque peccati. Et
secundum hoc, tanto aliquod vitium est gravius quanto magis repugnat
oppositae virtuti. Virtus autem amicitiae principalius tendit ad
delectandum quam ad contristandum. Et ideo litigiosus, qui
superabundat in contristando, gravius peccat quam placidus vel
adulator, qui superabundat in delectando. Alio modo possunt
considerari secundum aliqua exteriora motiva. Et secundum hoc,
quandoque adulatio est gravior, puta quando intendit per deceptionem
indebite honorem vel lucrum acquirere. Quandoque vero litigium est
gravius, puta quando homo intendit vel veritatem impugnare, vel
dicentem in contemptum adducere.
Ad primum ergo dicendum quod sicut adulator potest nocere occulte
decipiendo, ita litigiosus potest interdum nocere manifeste
impugnando. Gravius autem est, ceteris paribus, manifeste alicui
nocere, quasi per violentiam, quam occulte, unde rapina est gravius
peccatum quam furtum, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod non semper in actibus humanis illud est
gravius quod est turpius. Decor enim hominis est ex ratione, et ideo
turpiora sunt peccata carnalia, quibus caro dominatur rationi, quamvis
peccata spiritualia sint graviora, quia procedunt ex maiori contemptu.
Et similiter peccata quae fiunt ex dolo sunt turpiora, inquantum
videntur ex quadam infirmitate procedere, et ex quadam falsitate
rationis, cum tamen peccata manifesta quandoque sint ex maiori
contemptu. Et ideo adulatio, quasi cum dolo existens videtur esse
turpior, sed litigium, quasi ex maiori contemptu procedens, videtur
esse gravius.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, verecundia respicit
turpitudinem peccati. Unde non semper magis verecundatur homo de
graviori peccato, sed de magis turpi peccato. Et inde est quod magis
verecundatur homo de adulatione quam de litigio, quamvis litigium sit
gravius.
|
|