|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod liberalitas non sit
virtus. Nulla enim virtus contrariatur inclinationi naturali.
Inclinatio autem naturalis est ad hoc ut aliquis plus sibi quam aliis
provideat. Cuius contrarium pertinet ad liberalem, quia, ut
philosophus dicit, in IV Ethic., liberalis est non respicere ad
seipsum, ita quod sibi minora derelinquit. Ergo liberalitas non est
virtus.
2. Item, per divitias homo suam vitam sustentat, et ad felicitatem
divitiae organice deserviunt, ut dicitur in I Ethic. Cum igitur
omnis virtus ordinetur ad felicitatem, videtur quod liberalis non est
virtuosus, de quo philosophus dicit, in IV Ethic., quod non est
acceptivus pecuniae neque custoditivus, sed emissivus.
3. Praeterea, virtutes habent connexionem ad invicem. Sed
liberalitas non videtur connexa aliis virtutibus, multi enim sunt
virtuosi qui non possunt esse liberales, quia non habent quod dent;
multique liberaliter dant vel expendunt qui tamen alias sunt vitiosi.
Ergo liberalitas non est virtus.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in I de Offic., quod in
Evangelio multas disciplinas accipimus iustae liberalitatis. Sed in
Evangelio non docentur nisi ea quae ad virtutem pertinent. Ergo
liberalitas est virtus.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de Lib.
Arbit., bene uti his quibus male uti possumus, pertinet ad
virtutem. Possumus autem bene et male uti non solum his quae intra nos
sunt, puta potentiis et passionibus animae, sed etiam his quae extra
nos sunt, scilicet rebus huius mundi concessis nobis ad sustentationem
vitae. Et ideo, cum bene uti his rebus pertineat ad liberalitatem,
consequens est quod liberalitas virtus sit.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Ambrosius et Basilius dicunt,
superabundantia divitiarum datur aliquibus a Deo ut meritum bonae
dispensationis acquirant. Pauca autem uni sufficiunt. Et ideo
liberalis plura laudabiliter in alios expendit quam in seipsum. Debet
autem homo semper magis sibi providere in spiritualibus bonis, in
quibus unusquisque sibi praecipue subvenire potest. Et tamen etiam in
temporalibus rebus non pertinet ad liberalem ut sic aliis intendat quod
omnino se et suos despiciat. Unde Ambrosius dicit, in I de
Offic., est illa probanda liberalitas ut proximos seminis tui non
despicias, si egere cognoscas.
Ad secundum dicendum quod ad liberalem non pertinet sic divitias
emittere ut non sibi remaneat unde sustentetur, et unde virtutis opera
exequatur, quibus ad felicitatem pervenitur. Unde philosophus dicit,
in IV Ethic., quod liberalis curat propria, volens per hoc
quibusdam sufficere. Et Ambrosius dicit, in libro de Offic., quod
dominus non vult simul effundi opes, sed dispensari. Nisi forte ut
Elisaeus boves suos occidit et pavit pauperes ex eo quod habuit, ut
nulla cura teneretur domestica, quod pertinet ad statum perfectionis
spiritualis vitae, de quo infra dicetur. Et tamen sciendum quod hoc
ipsum quod est sua liberaliter largiri, inquantum est actus virtutis,
ad beatitudinem ordinatur.
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in IV Ethic.,
illi qui consumunt multa in intemperantias, non sunt liberales, sed
prodigi. Et similiter quicumque effundit quae habet propter quaecumque
alia peccata. Unde et Ambrosius dicit, in I de Offic., si
adiuves eum qui possessiones aliorum eripere conatur, non probatur
largitas. Nec illa perfecta est liberalitas, si iactantiae causa,
magis quam misericordiae, largiaris. Et ideo illi qui carent aliis
virtutibus, licet in aliqua mala opera multa expendant, non sunt
liberales. Nihil etiam prohibet aliquos multa in bonos usus
expendentes habitum liberalitatis non habere, sicut et aliarum virtutum
opera faciunt homines antequam habitum virtutis habeant, licet non eo
modo quo virtuosi, ut supra dictum est. Similiter etiam nihil
prohibet aliquos virtuosos, licet sint pauperes, esse liberales.
Unde philosophus dicit, in IV Ethic., secundum substantiam,
idest facultatem divitiarum, liberalitas dicitur, non enim consistit
in multitudine datorum, sed in dantis habitu. Et Ambrosius dicit,
in I de Offic., quod effectus divitem collationem aut pauperem
facit, et pretium rebus imponit.
|
|