|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod liberalitas non sit
circa pecunias. Omnis enim virtus moralis est circa operationes vel
passiones. Esse autem circa operationes est proprium iustitiae, ut
dicitur in V Ethic. Ergo, cum liberalitas sit virtus moralis,
videtur quod sit circa passiones, et non circa pecunias.
2. Praeterea, ad liberalem pertinet quarumcumque divitiarum usus.
Sed divitiae naturales sunt veriores quam divitiae artificiales, quae
in pecuniis consistunt, ut patet per philosophum, in I Polit. Ergo
liberalitas non est principaliter circa pecunias.
3. Praeterea, diversarum virtutum diversae sunt materiae, quia
habitus distinguuntur secundum obiecta. Sed res exteriores sunt
materiae iustitiae distributivae et commutativae. Ergo non sunt
materia liberalitatis.
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod
liberalitas videtur esse medietas quaedam circa pecunias.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, in IV Ethic., ad
liberalem pertinet emissivum esse. Unde et alio nomine liberalitas
largitas nominatur, quia quod largum est, non est retentivum, sed est
emissivum. Et ad hoc idem videtur pertinere etiam liberalitatis
nomen, cum enim aliquis a se emittit, quodammodo illud a sua custodia
et dominio liberat, et animum suum ab eius affectu liberum esse
ostendit. Ea vero quae emittenda sunt ab uno homine in alium, sunt
bona possessa, quae nomine pecuniae significantur. Et ideo propria
materia liberalitatis est pecunia.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, liberalitas non
attenditur in quantitate dati, sed in affectu dantis. Affectus autem
dantis disponitur secundum passiones amoris et concupiscentiae, et per
consequens delectationis et tristitiae, ad ea quae dantur. Et ideo
immediata materia liberalitatis sunt interiores passiones, sed pecunia
exterior est obiectum ipsarum passionum.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
doctrina Christ., totum quidquid homines in terra habent, et omnia
quorum sunt domini, pecunia vocatur, quia antiqui, quae habebant, in
pecoribus habebant. Et philosophus dicit, in IV Ethic., quod
pecunias dicimus omnia quorum dignitas numismate mensuratur.
Ad tertium dicendum quod iustitia constituit aequalitatem in istis
exterioribus rebus, non autem ad eam proprie pertinet moderari
interiores passiones. Unde aliter pecunia est materia liberalitatis,
et aliter iustitiae.
|
|