|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod uti pecunia non sit
actus liberalitatis. Diversarum enim virtutum diversi sunt actus.
Sed uti pecunia convenit aliis virtutibus, sicut iustitiae et
magnificentiae. Non ergo est proprius actus liberalitatis.
2. Praeterea, ad liberalem non solum pertinet dare, sed etiam
accipere et custodire. Sed acceptio et custodia non videtur ad usum
pecuniae pertinere. Ergo inconvenienter dicitur proprius liberalitatis
actus usus pecuniae.
3. Praeterea, usus pecuniae non solum consistit in hoc quod pecunia
detur, sed in hoc quod expendatur. Sed expendere pecuniam refertur ad
ipsum expendentem, et sic non videtur esse liberalitatis actus, dicit
enim Seneca, in V de Benefic., non est liberalis aliquis ex hoc
quod sibi donat. Ergo non quilibet usus pecuniae pertinet ad
liberalitatem.
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., unoquoque
optime utitur qui habet circa singula virtutem. Divitiis ergo utetur
optime qui habet circa pecunias virtutem. Iste autem est liberalis.
Ergo bonus usus pecuniarum est actus liberalitatis.
Respondeo dicendum quod species actus sumitur ex obiecto, ut supra
habitum est. Obiectum autem sive materia liberalitatis est pecunia,
et quidquid pecunia mensurari potest, ut dictum est. Et quia
quaelibet virtus convenienter se habet ad suum obiectum, consequens est
ut, cum liberalitas sit virtus, actus eius sit proportionatus
pecuniae. Pecunia autem cadit sub ratione bonorum utilium, quia omnia
exteriora bona ad usum hominis sunt ordinata. Et ideo proprius actus
liberalitatis est pecunia vel divitiis uti.
Ad primum ergo dicendum quod ad liberalitatem pertinet bene uti
divitiis inquantum huiusmodi, eo quod divitiae sunt propria materia
liberalitatis. Ad iustitiam autem pertinet uti divitiis secundum aliam
rationem, scilicet secundum rationem debiti, prout scilicet res
exterior debetur alteri. Ad magnificentiam etiam pertinet uti divitiis
secundum quandam specialem rationem, idest secundum quod assumuntur in
alicuius magni operis expletionem. Unde et magnificentia quodammodo se
habet ex additione ad liberalitatem, ut infra dicetur.
Ad secundum dicendum quod ad virtuosum pertinet non solum convenienter
uti sua materia vel instrumento, sed etiam praeparare opportunitates ad
bene utendum, sicut ad fortitudinem militis pertinet non solum exserere
gladium in hostes, sed etiam exacuere gladium et in vagina conservare.
Sic etiam ad liberalitatem pertinet non solum uti pecunia, sed etiam
eam praeparare et conservare ad idoneum usum.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, propinqua materia
liberalitatis sunt interiores passiones secundum quas homo afficitur
circa pecuniam. Et ideo ad liberalitatem praecipue pertinet ut homo
propter inordinatam affectionem ad pecuniam non prohibeatur a quocumque
debito usu eius. Est autem duplex usus pecuniae, unus ad seipsum,
qui videtur ad sumptus vel expensas pertinere; alius autem quo quis
utitur ad alios, quod pertinet ad dationes. Et ideo ad liberalem
pertinet ut neque propter immoderatum amorem pecuniae aliquis impediatur
a convenientibus expensis, neque a convenientibus dationibus. Unde
circa dationes et sumptus liberalitas consistit, secundum philosophum,
in IV Ethic. Verbum autem Senecae intelligendum est de
liberalitate secundum quod se habet ad dationes. Non enim dicitur
aliquis liberalis ex hoc quod sibi aliquid donat.
|
|