|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ad liberalem non maxime
pertineat dare. Liberalitas enim a prudentia dirigitur, sicut et
quaelibet alia moralis virtus. Sed maxime videtur ad prudentiam
pertinere divitias conservare, unde et philosophus dicit, in IV
Ethic., quod illi qui non acquisierunt pecuniam, sed susceperunt ab
aliis acquisitam, liberalius eam expendunt, quia sunt inexperti
indigentiae. Ergo videtur quod dare non maxime pertineat ad
liberalitatem.
2. Praeterea, de hoc quod aliquis maxime intendit, nullus
tristatur, neque ab eo cessat. Sed liberalis quandoque tristatur de
his quae dedit, neque etiam dat omnibus, ut dicitur in IV Ethic.
Ergo ad liberalem non maxime pertinet dare.
3. Praeterea, ad illud implendum quod quis maxime intendit, homo
utitur viis quibus potest. Sed liberalis non est petitivus, ut
philosophus dicit, in IV Ethic., cum per hoc posset sibi
praeparare facultatem aliis donandi. Ergo videtur quod maxime non
intendat ad dandum.
4. Praeterea, magis homo obligatur ad hoc quod provideat sibi quam
aliis. Sed expendendo aliquid providet sibi, dando autem providet
aliis. Ergo ad liberalem magis pertinet expendere quam dare.
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Ethic., quod
liberalis est superabundare in datione.
Respondeo dicendum quod proprium est liberalis uti pecunia. Usus
autem pecuniae est in emissione ipsius, nam acquisitio pecuniae magis
assimilatur generationi quam usui; custodia vero pecuniae, inquantum
ordinatur ad facultatem utendi, assimilatur habitui. Emissio autem
alicuius rei, quanto fit ad aliquid distantius, tanto a maiori virtute
procedit, sicut patet in his quae proiiciuntur. Et ideo ex maiori
virtute procedit quod aliquis emittat pecuniam dando eam aliis, quam
expendendo eam circa seipsum. Proprium autem est virtutis ut praecipue
tendat in id quod perfectius est, nam virtus est perfectio quaedam, ut
dicitur in VII Physic. Et ideo liberalis maxime laudatur ex
datione.
Ad primum ergo dicendum quod ad prudentiam pertinet custodire pecuniam
ne subripiatur aut inutiliter expendatur. Sed utiliter eam expendere
non est minoris prudentiae quam utiliter eam conservare, sed maioris,
quia plura sunt attendenda circa usum rei, qui assimilatur motui, quam
circa conservationem, quae assimilatur quieti. Quod autem illi qui
susceperunt pecunias ab aliis acquisitas, liberalius expendunt, quasi
existentes inopiae inexperti, si solum propter hanc inexperientiam
liberaliter expenderent, non haberent liberalitatis virtutem. Sed
quandoque huiusmodi inexperientia se habet solum sicut tollens
impedimentum liberalitatis, ita quod promptius liberaliter agant.
Timor enim inopiae, ex eius experientia procedens, impedit quandoque
eos qui acquisiverunt pecuniam ne eam consumant liberaliter agendo. Et
similiter amor quo eam amant tanquam proprium effectum, ut philosophus
dicit, in IV Ethic.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, ad liberalitatem
pertinet convenienter uti pecunia, et per consequens convenienter
dare, quod est quidam pecuniae usus. Quaelibet autem virtus tristatur
de contrario sui actus, et vitat eius impedimenta. Ei autem quod est
convenienter dare duo opponuntur, scilicet non dare quod convenienter
est dandum, et dare aliquid non convenienter. Unde de utroque
tristatur liberalis, sed de primo magis, quia plus opponitur proprio
actui. Et ideo etiam non dat omnibus, impediretur enim actus eius si
quibuslibet daret; non enim haberet unde aliis daret, quibus dare
convenit.
Ad tertium dicendum quod dare et accipere se habent sicut agere et
pati. Non est autem idem principium agendi et patiendi. Unde quia
liberalitas est principium dationis, non pertinet ad liberalem ut sit
promptus ad recipiendum, et multo minus ad petendum. Ordinat autem ad
dandum aliqua secundum liberalitatis convenientiam, scilicet fructus
propriarum possessionum; quos sollicite procurat, ut eis liberaliter
utatur.
Ad quartum dicendum quod ad expendendum in seipsum natura inclinat.
Unde hoc quod pecuniam quis perfundat in alios, pertinet proprie ad
virtutem.
|
|