|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod liberalitas non sit pars
iustitiae. Iustitia enim respicit debitum. Sed quanto aliquid est
magis debitum, tanto minus liberaliter datur. Ergo liberalitas non
est pars iustitiae, sed ei repugnat.
2. Praeterea, iustitia est circa operationes, ut supra habitum
est. Liberalitas autem praecipue est circa amorem et concupiscentiam
pecuniarum, quae sunt passiones. Ergo magis videtur liberalitas ad
temperantiam pertinere quam ad iustitiam.
3. Praeterea, ad liberalitatem pertinet praecipue convenienter
dare, ut dictum est. Sed convenienter dare pertinet ad beneficentiam
et misericordiam, quae pertinent ad caritatem, ut supra dictum est.
Ergo liberalitas magis est pars caritatis quam iustitiae.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in I de Offic., iustitia ad
societatem generis humani refertur. Societatis enim ratio dividitur in
duas partes, iustitiam et beneficentiam, quam eandem liberalitatem aut
benignitatem vocant. Ergo liberalitas ad iustitiam pertinet.
Respondeo dicendum quod liberalitas non est species iustitiae, quia
iustitia exhibet alteri quod est eius, liberalitas autem exhibet id
quod est suum. Habet tamen quandam convenientiam cum iustitia in
duobus. Primo quidem, quia principaliter est ad alterum, sicut et
iustitia. Secundo, quia est circa res exteriores, sicut et
iustitia, licet secundum aliam rationem, ut dictum est. Et ideo
liberalitas a quibusdam ponitur pars iustitiae, sicut virtus ei annexa
ut principali.
Ad primum ergo dicendum quod liberalitas, etsi non attendat debitum
legale, quod attendit iustitia, attendit tamen debitum quoddam
morale, quod attenditur ex quadam ipsius decentia, non ex hoc quod sit
alteri obligatus. Unde minimum habet de ratione debiti.
Ad secundum dicendum quod temperantia est circa concupiscentias
corporalium delectationum. Concupiscentia autem pecuniae, et
delectatio, non est corporalis, sed magis animalis. Unde liberalitas
non pertinet proprie ad temperantiam.
Ad tertium dicendum quod datio benefici et misericordis procedit ex eo
quod homo est aliqualiter affectus circa eum cui dat. Et ideo talis
datio pertinet ad caritatem sive ad amicitiam. Sed datio liberalitatis
provenit ex eo quod dans est aliqualiter affectus circa pecuniam, dum
eam non concupiscit neque amat. Unde etiam non solum amicis, sed
etiam ignotis dat, quando oportet. Unde non pertinet ad caritatem,
sed magis ad iustitiam, quae est circa res exteriores.
|
|