|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod liberalitas sit maxima
virtutum. Omnis enim virtus hominis est quaedam similitudo divinae
bonitatis. Sed per liberalitatem homo maxime assimilatur Deo, qui
dat omnibus affluenter et non improperat, ut dicitur Iac. Ergo
liberalitas est maxima virtutum.
2. Praeterea, secundum Augustinum, in VI de Trin., in his
quae non mole magna sunt, idem est esse maius quod melius. Sed ratio
bonitatis maxime videtur ad liberalitatem pertinere, quia bonum est
diffusivum, ut patet per Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Unde
et Ambrosius dicit, in I de Offic., quod iustitia censuram tenet,
liberalitas bonitatem. Ergo liberalitas est maxima virtutum.
3. Praeterea, homines honorantur et amantur propter virtutem. Sed
Boetius dicit, in libro de Consolat., largitas maxime claros
facit. Et philosophus dicit, in IV Ethic., quod inter virtuosos
maxime liberales amantur. Ergo liberalitas est maxima virtutum.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in I de Offic., quod
iustitia excelsior videtur liberalitate, sed liberalitas gratior.
Philosophus etiam dicit, in I Rhetoric., quod fortes et iusti
maxime honorantur, et post eos liberales.
Respondeo dicendum quod quaelibet virtus tendit in aliquod bonum.
Unde quanto aliqua virtus in melius bonum tendit, tanto melior est.
Liberalitas autem tendit in aliquod bonum dupliciter, uno modo, primo
et per se; alio modo, ex consequenti. Primo quidem et per se tendit
ad ordinandum propriam affectionem circa pecuniarum possessionem et
usum. Et sic, secundum hoc, praefertur liberalitati et temperantia,
quae moderatur concupiscentias et delectationes pertinentes ad proprium
corpus; et fortitudo et iustitia, quae ordinantur quodammodo in bonum
commune, una tempore pacis, alia tempore belli; et omnibus
praeferuntur virtutes quae ordinant in bonum divinum. Nam bonum
divinum praeeminet cuilibet bono humano; et in bonis humanis bonum
publicum praeeminet bono privato; in quibus bonum corporis praeeminet
bono exteriorum rerum. Alio modo ordinatur liberalitas ad aliquod
bonum ex consequenti. Et secundum hoc, liberalitas ordinatur in omnia
bona praedicta, ex hoc enim quod homo non est amativus pecuniae,
sequitur quod de facili utatur ea et ad seipsum, et ad utilitatem
aliorum, et ad honorem Dei. Et secundum hoc, habet quandam
excellentiam ex hoc quod utilis est ad multa. Quia tamen unumquodque
magis iudicatur secundum illud quod primo et per se competit ei quam
secundum id quod consequenter se habet, ideo dicendum est liberalitatem
non esse maximam virtutem.
Ad primum ergo dicendum quod datio divina provenit ex eo quod amat
homines quibus dat, non autem ex eo quod afficiatur ad ea quae dat.
Et ideo magis videtur pertinere ad caritatem, quae est maxima
virtutum, quam ad liberalitatem.
Ad secundum dicendum quod quaelibet virtus participat rationem boni
quantum ad emissionem proprii actus. Actus autem quarundam aliarum
virtutum meliores sunt pecunia, quam emittit liberalis.
Ad tertium dicendum quod liberales maxime amantur, non quidem amicitia
honesti, quasi sint meliores; sed amicitia utilis, quia sunt
utiliores in exterioribus bonis, quae communiter homines maxime
cupiunt. Et etiam propter eandem causam clari redduntur.
|
|