|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod avaritia non sit
peccatum. Dicitur enim avaritia quasi aeris aviditas, quia scilicet
in appetitu pecuniae consistit, per quam omnia exteriora bona intelligi
possunt. Sed appetere exteriora bona non est peccatum. Naturaliter
enim homo ea appetit, tum quia naturaliter subiecta sunt homini; tum
quia per ea vita hominis conservatur, unde et substantia hominis
dicuntur. Ergo avaritia non est peccatum.
2. Praeterea, omne peccatum aut est in Deum, aut in proximum, aut
est in seipsum, sicut supra habitum est. Sed avaritia non est proprie
peccatum contra Deum, non enim opponitur neque religioni neque
virtutibus theologicis, quibus homo ordinatur in Deum. Neque etiam
est peccatum in seipsum, hoc enim proprie pertinet ad gulam et
luxuriam, de qua apostolus dicit, I ad Cor. VI, quod qui
fornicatur in corpus suum peccat. Similiter etiam non videtur peccatum
esse in proximum, quia per hoc quod homo retinet sua, nulli facit
iniuriam. Ergo avaritia non est peccatum.
3. Praeterea, ea quae naturaliter adveniunt non sunt peccata. Sed
avaritia naturaliter consequitur senectutem et quemlibet defectum, ut
philosophus dicit, in IV Ethic. Ergo avaritia non est peccatum.
Sed contra est quod dicitur Heb. ult., sint mores sine avaritia,
contenti praesentibus.
Respondeo dicendum quod in quibuscumque bonum consistit in debita
mensura, necesse est quod per excessum vel diminutionem illius mensurae
malum proveniat. In omnibus autem quae sunt propter finem, bonum
consistit in quadam mensura, nam ea quae sunt ad finem necesse est
commensurari fini, sicut medicina sanitati; ut patet per philosophum,
in I Polit. Bona autem exteriora habent rationem utilium ad finem,
sicut dictum est. Unde necesse est quod bonum hominis circa ea
consistat in quadam mensura, dum scilicet homo secundum aliquam
mensuram quaerit habere exteriores divitias prout sunt necessaria ad
vitam eius secundum suam conditionem. Et ideo in excessu huius
mensurae consistit peccatum, dum scilicet aliquis supra debitum modum
vult eas vel acquirere vel retinere. Quod pertinet ad rationem
avaritiae, quae definitur esse immoderatus amor habendi. Unde patet
quod avaritia est peccatum.
Ad primum ergo dicendum quod appetitus rerum exteriorum est homini
naturalis ut eorum quae sunt propter finem. Et ideo intantum vitio
caret inquantum continetur sub regula sumpta ex ratione finis.
Avaritia autem hanc regulam excedit. Et ideo est peccatum.
Ad secundum dicendum quod avaritia potest importare immoderantiam circa
res exteriores dupliciter. Uno modo, immediate, quantum ad
acceptionem vel conservationem ipsarum, ut scilicet homo plus debito
eas acquirat vel conservet. Et secundum hoc, est directe peccatum in
proximum, quia in exterioribus divitiis non potest unus homo
superabundare nisi alter deficiat, quia bona temporalia non possunt
simul possideri a multis. Alio modo, potest importare immoderantiam
circa interiores affectiones quas quis ad divitias habet, puta quod
immoderate aliquis divitias amet aut desideret, aut delectetur in eis.
Et sic avaritia est peccatum hominis in seipsum, quia per hoc
deordinatur eius affectus; licet non deordinetur corpus, sicut per
vitia carnalia. Ex consequenti autem est peccatum in Deum, sicut et
omnia peccata mortalia, inquantum homo propter bonum temporale
contemnit aeternum.
Ad tertium dicendum quod inclinationes naturales sunt regulandae
secundum rationem, quae principatum tenet in natura humana. Et ideo
quamvis senes, propter naturae defectum, avidius exteriorum rerum
inquirant subsidia, sicut et omnis indigens quaerit suae indigentiae
supplementum; non tamen a peccato excusantur, si debitam rationis
mensuram circa divitias excedant.
|
|