|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod avaritia non sit
speciale peccatum. Dicit enim Augustinus, in III de Lib.
Arbit., avaritia, quae Graece philargyria dicitur, non in solo
argento vel nummis, sed in omnibus rebus quae immoderate cupiuntur,
intelligenda est. Sed in omni peccato est cupiditas immoderata
alicuius rei, quia peccatum est, spreto bono incommutabili, bonis
commutabilibus inhaerere, ut supra habitum est. Ergo avaritia est
generale peccatum.
2. Praeterea, secundum Isidorum, in libro Etymol., avarus
dicitur quasi avidus aeris, idest pecuniae, unde et in Graeco
avaritia philargyria nominatur, idest amor argenti. Sed sub argento,
per quod pecunia significatur, significantur omnia exteriora bona
quorum pretium potest numismate mensurari, ut supra habitum est. Ergo
avaritia consistit in appetitu cuiuslibet exterioris rei. Ergo videtur
esse generale peccatum.
3. Praeterea, super illud Rom. VII, nam concupiscentiam
nesciebam etc., dicit Glossa, bona est lex, quae, dum
concupiscentiam prohibet, omne malum prohibet. Videtur autem lex
specialiter prohibere concupiscentiam avaritiae, ubi dicitur, Exod.
XX, non concupisces rem proximi tui. Ergo concupiscentia avaritiae
est omne malum. Et ita avaritia est generale peccatum.
Sed contra est quod Rom. I, avaritia connumeratur inter alia
specialia peccata, ubi dicitur, repletos omni iniquitate, malitia,
fornicatione, avaritia, et cetera.
Respondeo dicendum quod peccata sortiuntur speciem secundum obiecta,
ut supra habitum est. Obiectum autem peccati est illud bonum in quod
tendit inordinatus appetitus. Et ideo ubi est specialis ratio boni
quod inordinate appetitur, ibi est specialis ratio peccati. Alia
autem est ratio boni utilis, et boni delectabilis. Divitiae autem
secundum se habent rationem utilis, ea enim ratione appetuntur,
inquantum in usum hominis cedunt. Et ideo speciale quoddam peccatum
est avaritia, secundum quod est immoderatus amor habendi possessiones,
quae nomine pecuniae designantur, ex qua sumitur avaritiae nomen.
Verum quia verbum habendi secundum primam impositionem ad possessiones
pertinere videtur, quarum sumus totaliter domini; ad multa alia
derivatur, sicut dicitur homo habere sanitatem, uxorem, vestimentum,
et alia huiusmodi, ut patet in praedicamentis, per consequens etiam et
nomen avaritiae ampliatum est ad omnem immoderatum appetitum habendi
quamcumque rem; sicut Gregorius dicit, in quadam homilia, quod
avaritia est non solum pecuniae, sed etiam scientiae et altitudinis,
cum supra modum sublimitas ambitur. Et secundum hoc, avaritia non
esset peccatum speciale. Et hoc etiam modo loquitur Augustinus de
avaritia in auctoritate inducta.
Unde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod omnes res exteriores quae veniunt in usum
humanae vitae, nomine pecuniae intelliguntur inquantum habent rationem
boni utilis. Sunt autem quaedam exteriora bona quae potest aliquis
pecunia consequi, sicut voluptates et honores et alia huiusmodi, quae
habent aliam rationem appetibilitatis. Et ideo illorum appetitus non
proprie dicitur avaritia, secundum quod est vitium speciale.
Ad tertium dicendum quod Glossa illa loquitur de concupiscentia
inordinata cuiuscumque rei. Potest enim intelligi quod per
prohibitionem concupiscentiae rerum possessarum prohibeatur quarumcumque
rerum concupiscentia quae per res possessas acquiri possunt.
|
|