|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod avaritia non opponatur
liberalitati. Quia super illud Matth. V, beati qui esuriunt et
sitiunt iustitiam, dicit Chrysostomus quod est duplex iustitia, una
generalis, et alia specialis, cui opponitur avaritia. Et hoc idem
philosophus dicit, in V Ethic. Ergo avaritia non opponitur
liberalitati.
2. Praeterea, peccatum avaritiae in hoc consistit quod homo
transcendit mensuram in rebus possessis. Sed huiusmodi mensura
statuitur per iustitiam. Ergo avaritia directe opponitur iustitiae,
et non liberalitati.
3. Praeterea, liberalitas est virtus media inter duo vitia
contraria, ut patet per philosophum, in II et IV Ethic. Sed
avaritia non habet peccatum contrarium oppositum, ut patet per
philosophum, in V Ethic. Ergo avaritia non opponitur liberalitati.
Sed contra est quod, sicut dicitur Eccle. V, avarus non impletur
pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis. Sed non
impleri pecunia, et inordinate eas amare, est contrarium
liberalitati, quae in appetitu divitiarum medium tenet. Ergo avaritia
opponitur liberalitati.
Respondeo dicendum quod avaritia importat immoderantiam quandam circa
divitias dupliciter. Uno modo, immediate circa ipsam acceptionem et
conservationem divitiarum, inquantum scilicet aliquis acquirit pecuniam
ultra debitum aliena subripiendo vel retinendo. Et sic opponitur
iustitiae. Et hoc modo accipitur avaritia Ezech. XXII, ubi
dicitur, principes eius in medio eius quasi lupi rapientes praedam ad
effundendum sanguinem, et avare lucra sectanda. Alio modo, importat
immoderantiam circa interiores affectiones divitiarum, puta cum quis
nimis amat vel desiderat divitias, aut nimis delectatur in eis, etiam
si nolit rapere aliena. Et hoc modo avaritia opponitur liberalitati,
quae moderatur huiusmodi affectiones, ut dictum est. Et sic accipitur
avaritia II ad Cor. IX, praeparent repromissam benedictionem hanc
paratam esse sic quasi benedictionem, non quasi avaritiam, Glossa,
ut scilicet doleant pro dato, et parum sit quod dent.
Ad primum ergo dicendum quod Chrysostomus et philosophus loquuntur de
avaritia primo modo dicta. Avaritiam autem secundo modo dictam nominat
philosophus illiberalitatem.
Ad secundum dicendum quod iustitia proprie statuit mensuram in
acceptionibus et conservationibus divitiarum secundum rationem debiti
legalis, ut scilicet homo nec accipiat nec retineat alienum. Sed
liberalitas constituit mensuram rationis principaliter quidem in
interioribus affectionibus, et per consequens in exteriori acceptione
et conservatione pecuniarum et emissione earum secundum quod ex
interiori affectione procedunt, non observando rationem debiti
legalis, sed debiti moralis, quod attenditur secundum regulam
rationis.
Ad tertium dicendum quod avaritia secundum quod opponitur iustitiae,
non habet vitium oppositum, quia avaritia consistit in plus habendo
quam debeat secundum iustitiam, et huic opponitur minus habere, quod
non habet rationem culpae, sed poenae. Sed avaritia secundum quod
opponitur liberalitati, habet vitium prodigalitatis oppositum.
|
|