|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod avaritia semper sit
peccatum mortale. Nullus enim est dignus morte nisi pro peccato
mortali. Sed propter avaritiam homines digni sunt morte, cum enim
apostolus, ad Rom. I, praemisisset, repletos omni iniquitate,
fornicatione, avaritia, subdit, qui talia agunt digni sunt morte.
Ergo avaritia est peccatum mortale.
2. Praeterea, minimum in avaritia est quod aliquis inordinate
retineat sua. Sed hoc videtur esse peccatum mortale, dicit enim
Basilius, est panis famelici quem tu tenes, nudi tunica quam
conservas, indigentis argentum quod possides. Quocirca tot iniuriaris
quot exhibere valeres. Sed iniuriari alteri est peccatum mortale,
quia contrariatur dilectioni proximi. Ergo multo magis omnis alia
avaritia est peccatum mortale.
3. Praeterea, nullus excaecatur spirituali caecitate nisi per
peccatum mortale, quod animam privat lumine gratiae. Sed secundum
Chrysostomum, tenebra animae est pecuniarum cupido. Ergo avaritia,
quae est pecuniarum cupido, est peccatum mortale.
Sed contra est quod I ad Cor. III, super illud, si quis
aedificaverit super hoc fundamentum etc., dicit Glossa quod lignum,
faenum et stipulam superaedificat ille qui cogitat quae mundi sunt,
quomodo placeat mundo, quod pertinet ad peccatum avaritiae. Ille
autem qui aedificat lignum, faenum et stipulam, non peccat
mortaliter, sed venialiter, de eo enim dicitur quod salvus erit sic
quasi per ignem. Ergo avaritia quandoque est peccatum veniale.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, avaritia dupliciter
dicitur. Uno modo, secundum quod opponitur iustitiae. Et hoc modo
ex genere suo est peccatum mortale, sic enim ad avaritiam pertinet quod
aliquis iniuste accipiat vel retineat res alienas, quod pertinet ad
rapinam vel furtum, quae sunt peccata mortalia, ut supra habitum est.
Contingit tamen in hoc genere avaritiae aliquid esse peccatum veniale
propter imperfectionem actus, sicut supra dictum est, cum de furto
ageretur. Alio modo potest accipi avaritia secundum quod opponitur
liberalitati. Et secundum hoc, importat inordinatum amorem
divitiarum. Si ergo intantum amor divitiarum crescat quod praeferatur
caritati, ut scilicet propter amorem divitiarum aliquis non vereatur
facere contra amorem Dei et proximi, sic avaritia erit peccatum
mortale. Si autem inordinatio amoris infra hoc sistat, ut scilicet
homo, quamvis superflue divitias amet, non tamen praefert earum amorem
amori divino, ut scilicet propter divitias non velit aliquid facere
contra Deum et proximum, sic avaritia est peccatum veniale.
Ad primum ergo dicendum quod avaritia connumeratur peccatis mortalibus
secundum illam rationem qua est peccatum mortale.
Ad secundum dicendum quod Basilius loquitur in illo casu in quo
aliquis tenetur ex debito legali bona sua pauperibus erogare, vel
propter periculum necessitatis, vel etiam propter superfluitatem
habitorum.
Ad tertium dicendum quod cupido divitiarum obtenebrat animam proprie
quando excludit lumen caritatis, praeferendo amorem divitiarum amori
divino.
|
|