|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod avaritia sit maximum
peccatorum. Dicitur enim Eccli. X, avaro nihil est scelestius; et
postea subditur, nihil est iniquius quam amare pecuniam, hic enim et
animam suam venalem habet. Et Tullius dicit, in I de Offic.,
nihil est tam angusti animi, tamque parvi, quam amare pecuniam. Sed
hoc pertinet ad avaritiam. Ergo avaritia est gravissimum peccatorum.
2. Praeterea, tanto aliquod peccatum est gravius quanto magis
caritati contrariatur. Sed avaritia maxime contrariatur caritati,
dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest., quod
venenum caritatis est cupiditas. Ergo avaritia est maximum
peccatorum.
3. Praeterea, ad gravitatem peccati pertinet quod sit incurabile,
unde et peccatum in spiritum sanctum, quod est gravissimum, dicitur
esse irremissibile. Sed avaritia est peccatum insanabile, ut dicit
philosophus, in IV Ethic., quod senectus et omnis impotentia
illiberales facit. Ergo avaritia est gravissimum peccatorum.
4. Praeterea, apostolus dicit, ad Ephes. V, quod avaritia est
idolorum servitus. Sed idololatria computatur inter gravissima
peccata. Ergo et avaritia.
Sed contra est quod adulterium est gravius peccatum quam furtum, ut
habetur Prov. VI. Furtum autem pertinet ad avaritiam. Ergo
avaritia non est gravissimum peccatorum.
Respondeo dicendum quod omne peccatum, ex hoc ipso quod est malum,
consistit in quadam corruptione seu privatione alicuius boni, inquantum
autem est voluntarium, consistit in appetitu alicuius boni.
Dupliciter ergo ordo peccatorum potest attendi. Uno modo, ex parte
boni quod per peccatum contemnitur vel corrumpitur, quod quanto maius
est, tanto peccatum gravius est. Et secundum hoc, peccatum quod est
contra Deum est gravissimum; et sub hoc est peccatum quod est contra
personam hominis; sub quo est peccatum quod est contra res exteriores
quae sunt ad usum hominis deputatae, quod videtur ad avaritiam
pertinere. Alio modo potest attendi gradus peccatorum ex parte boni
cui inordinate subditur appetitus humanus, quod quanto minus est,
tanto peccatum est deformius; turpius enim est subesse inferiori bono
quam superiori. Bonum autem exteriorum rerum est infimum inter humana
bona, est enim minus quam bonum corporis; quod etiam est minus quam
bonum animae; quod etiam exceditur a bono divino. Et secundum hoc,
peccatum avaritiae, quo appetitus humanus subiicitur etiam exterioribus
rebus, habet quodammodo deformitatem maiorem. Quia tamen corruptio
vel privatio boni formaliter se habet in peccato, conversio autem ad
bonum commutabile materialiter; magis est iudicanda gravitas peccati ex
parte boni quod corrumpitur quam ex parte boni cui subiicitur
appetitus. Et ideo dicendum est quod avaritia non est simpliciter
maximum peccatorum.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritates illae loquuntur de avaritia
ex parte boni cui subditur appetitus. Unde et in ecclesiastico pro
ratione subditur, quia avarus animam suam habet venalem, quia
videlicet animam suam, idest vitam, exponit periculis pro pecunia, et
ideo subdit, quoniam in vita sua proiecit, idest contempsit, intima
sua, ut scilicet pecuniam lucraretur. Tullius etiam addit hoc esse
angusti animi, ut scilicet velit pecuniae subiici.
Ad secundum dicendum quod Augustinus ibi accipit cupiditatem
generaliter cuiuscumque temporalis boni, non secundum quod specialiter
pro avaritia accipitur. Cupiditas enim cuiuscumque temporalis boni est
venenum caritatis, inquantum scilicet homo spernit bonum divinum
propter hoc quod inhaeret bono temporali.
Ad tertium dicendum quod aliter est insanabile peccatum in spiritum
sanctum, et aliter avaritia. Nam peccatum in spiritum sanctum est
insanabile ex parte contemptus, puta quia homo contemnit vel
misericordiam vel iustitiam divinam, aut aliquid horum per quae hominis
peccata sanantur. Et ideo talis insanabilitas pertinet ad maiorem
gravitatem peccati. Avaritia vero habet insanabilitatem ex parte
defectus humani, in quem scilicet semper procedit humana natura, quia
quo aliquis est magis deficiens, eo magis indiget adminiculo exteriorum
rerum, et ideo magis in avaritiam labitur. Unde per talem
insanabilitatem non ostenditur peccatum esse gravius, sed quodammodo
per hoc est periculosius.
Ad quartum dicendum quod avaritia comparatur idololatriae per quandam
similitudinem quam habet ad ipsam, quia sicut idololatra subiicit se
creaturae exteriori, ita etiam et avarus. Non tamen eodem modo, sed
idololatra quidem subiicit se creaturae exteriori ut exhibeat ei cultum
divinum; avarus autem subiicit se creaturae exteriori immoderate ipsam
concupiscendo ad usum, non ad cultum. Et ideo non oportet quod
avaritia habeat tantam gravitatem quantam habet idololatria.
|
|