|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod avaritia non sit peccatum
spirituale. Vitia enim spiritualia videntur esse circa spiritualia
bona. Sed materia avaritiae sunt bona corporalia, scilicet exteriores
divitiae. Ergo avaritia non est peccatum spirituale.
2. Praeterea, peccatum spirituale contra carnale dividitur. Sed
avaritia videtur esse peccatum carnale, sequitur enim corruptionem
carnis; ut patet in senibus, qui propter naturae carnalis defectum in
avaritiam incidunt. Ergo avaritia non est peccatum spirituale.
3. Praeterea, peccatum carnale est per quod etiam corpus hominis
deordinatur, secundum illud apostoli, I ad Cor. VI, qui
fornicatur in corpus suum peccat. Sed avaritia etiam hominem
corporaliter vexat, unde et Chrysostomus, Marc. V, comparat
avarum daemoniaco, qui in corpore vexatur. Ergo avaritia non videtur
esse peccatum spirituale.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., computat avaritiam
vitiis spiritualibus.
Respondeo dicendum quod peccata praecipue in affectu consistunt.
Omnes autem affectiones animae, sive passiones, terminantur ad
delectationes et tristitias, ut patet per philosophum, in II
Ethic. Delectationum autem quaedam sunt carnales, et quaedam
spirituales. Carnales quidem delectationes dicuntur quae in sensu
carnis complentur, sicut delectationes ciborum et venereorum,
delectationes vero spirituales dicuntur quae complentur in sola animae
apprehensione. Illa ergo peccata dicuntur carnalia quae perficiuntur
in carnalibus delectationibus, illa vero dicuntur spiritualia quae
perficiuntur in spiritualibus delectationibus, absque carnali
delectatione. Et huiusmodi est avaritia, delectatur enim avarus in
hoc quod considerat se possessorem divitiarum. Et ideo avaritia est
peccatum spirituale.
Ad primum ergo dicendum quod avaritia circa corporale obiectum non
quaerit delectationem corporalem, sed solum animalem, prout scilicet
homo delectatur in hoc quod divitias possideat. Et ideo non est
peccatum carnale. Ratione tamen obiecti, medium est inter peccata
pure spiritualia, quae quaerunt delectationem spiritualem circa obiecta
spiritualia, sicut superbia est circa excellentiam; et vitia pure
carnalia, quae quaerunt delectationem pure corporalem circa obiectum
corporale.
Ad secundum dicendum quod motus recipit speciem secundum terminum ad
quem, non autem secundum terminum a quo. Et ideo vitium dicitur
carnale ex hoc quod tendit in delectationem carnalem, non autem ex eo
quod procedit ex aliquo defectu carnis.
Ad tertium dicendum quod Chrysostomus comparat avarum daemoniaco, non
quia vexetur in carne sicut daemoniacus, sed per oppositum, quia sicut
daemoniacus ille de quo legitur Marc. V, se denudabat, ita avarus
se superfluis divitiis onerat.
|
|