|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non sint avaritiae
filiae quae dicuntur, scilicet proditio, fraus, fallacia, periuria,
inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obduratio. Avaritia
enim opponitur liberalitati, ut dictum est. Proditio autem, fraus et
fallacia opponuntur prudentiae; periuria religioni; inquietudo spei
vel caritati, quae quiescit in amato; violentiae opponuntur
iustitiae; obduratio misericordiae. Ergo huiusmodi vitia non
pertinent ad avaritiam.
2. Praeterea, proditio, dolus et fallacia ad idem pertinere
videntur, scilicet ad proximi deceptionem. Ergo non debent enumerari
tanquam diversae filiae avaritiae.
3. Praeterea, Isidorus ponit novem filias, quae sunt mendacium,
fraus, furtum, periurium, et turpis lucri appetitus, falsa
testimonia, violentia inhumanitas, rapacitas. Ergo prima assignatio
filiarum fuit insufficiens.
4. Praeterea, philosophus, in IV Ethic., ponit multa genera
vitiorum pertinentium ad avaritiam, quam illiberalitatem nominat,
videlicet parcos, tenaces, kimibiles, illiberales operationes
operantes, et de meretricio pastos, et usurarios, aleatores, et
mortuorum spoliatores, et latrones. Ergo videtur quod praedicta
enumeratio sit insufficiens.
5. Praeterea, tyranni maxime violentias subditis inferunt. Dicit
autem philosophus, ibidem, quod tyrannos civitates desolantes et sacra
praedantes non dicimus illiberales, idest avaros. Ergo violentia non
debet poni filia avaritiae.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., assignat avaritiae
filias prius enumeratas.
Respondeo dicendum quod filiae avaritiae dicuntur vitia quae ex ipsa
oriuntur, et praecipue secundum appetitum finis. Quia vero avaritia
est superfluus amor habendi divitias, in duobus excedit. Primo enim,
superabundat in retinendo. Et ex hac parte oritur ex avaritia
obduratio contra misericordiam, quia scilicet cor eius misericordia non
emollitur, ut de divitiis suis subveniat miseris. Secundo, ad
avaritiam pertinet superabundare in accipiendo. Et secundum hoc,
avaritia potest considerari dupliciter. Uno modo, secundum quod est
in affectu. Et sic ex avaritia oritur inquietudo, inquantum ingerit
homini sollicitudinem et curas superfluas, avarus enim non impletur
pecunia, ut dicitur Eccle. V. Alio modo, potest considerari in
effectu. Et sic in acquirendo aliena utitur quandoque quidem vi, quod
pertinet ad violentias; quandoque autem dolo. Qui quidem si fiat in
verbo, erit fallacia, quantum ad simplex verbum; periurium autem si
addatur confirmatio iuramenti. Si autem dolus committatur in opere,
sic, quantum ad res, erit fraus; quantum autem ad personas,
proditio, ut patet de Iuda, qui ex avaritia prodidit Christum.
Ad primum ergo dicendum quod non oportet filias alicuius peccati
capitalis ad idem genus vitii pertinere, quia ad finem unius vitii
possunt ordinari etiam peccata alterius generis. Aliud est enim
peccatum habere filias, et peccatum habere species.
Ad secundum dicendum quod illa tria distinguuntur sicut dictum est.
Ad tertium dicendum quod illa novem reducuntur ad praedicta septem.
Nam mendacium et falsum testimonium continetur sub fallacia, falsum
enim testimonium est quaedam specificatio mendacii; sicut et furtum est
quaedam specificatio fraudis, unde sub fraude continetur. Appetitus
autem turpis lucri pertinet ad inquietudinem. Rapacitas autem
continetur sub violentia, cum sit species eius. Inhumanitas autem est
idem quod obduratio contra misericordiam.
Ad quartum dicendum quod illa quae ponit Aristoteles sunt
illiberalitatis vel avaritiae species magis quam filiae. Potest enim
aliquis dici illiberalis vel avarus ex eo quod deficit in dando, et si
quidem parum det, vocatur parcus; si autem nihil, tenax; si autem
cum magna difficultate det, vocatur kimibilis, quasi kimini venditor,
quia de parvis magnam vim facit. Quandoque autem aliquis dicitur
illiberalis vel avarus quia excedit in accipiendo. Et hoc dupliciter.
Uno modo, quia turpiter lucratur, vel vilia et servilia opera
exercendo per illiberales operationes; vel quia de aliquibus vitiosis
actibus lucratur, sicut de meretricio, vel de aliquo huiusmodi; vel
quia lucratur de eo quod gratis oportet concedere, sicut usurarii; vel
quia lucratur parva cum magno labore. Alio modo, quia iniuste
lucratur, vel vivis vim inferendo, sicut latrones; vel mortuos
spoliando; vel ab amicis auferendo, sicut aleatores.
Ad quintum dicendum quod sicut liberalitas est circa mediocres
pecunias, ita et illiberalitas. Unde tyranni, qui magna per
violentiam auferunt, non dicuntur illiberales, sed iniusti.
|
|